PL 2, col. 857

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On the Resurrection of the Flesh 44

an quia divini thesauri conditorium est, extolletur?
Atquin, si lumen ipsum illud verum, quod
est in persona Christi, vitam in se continet, eaque
vita cum lumine committitur in carnem; peritura
est, in quam vita committitur? Plane, si periturus et
ipse thesaurus: perituris enim peritura creduntur;
sicut veteribus utribus, novum vinum. Cum item subjicit: Semper mortificationem Christi Jesu circumferentes
in corpore nostro;
qualis ista res est, quae post
Dei templum, jam et sepulcrum Christi potest dici?
Cur autem mortificationem Domini circumferimus in
corpore? Uti et vita, inquit, manifestetur. Ubi? In corpore.
In quo? In mortali. Ergo in carne,
plane mortali secundum culpam, sed et vitali secundum
gratiam. Vide quantam: Ut in illa vita Christi

manifestetur. In re ergo aliena salutis in substantia
perpetuae dissolutionis, manifestabitur vita Christi
aeterna, jugis, incorrupta, jam et Dei vita? aut cujus
temporis vita Domini manifestabitur in corpore notro?
Illa quidem quam vixit usque in passionem;
quae non modo apud Judaeos in manifesto fuit, verum
etiam omnibus nunc gentibus prodita est. Adeo eam
significat, quae portas adamantinas mortis, et aeneas
seras inferorum infregit, quae exinde jam nostra est.
Denique, manifestabitur in corpore. Quando? Post
mortem. Quomodo? Dum resurgimus in corpore, sicut
et Christus. Ne enim quis argumentetur, nunc
habere manifestari vitam Jesu in corpore nostro per
disciplinam sanctitatis, et patientiae, et justitiae, et
sapientiae, quibus Domini vita floruerit, providentissima

Apostoli intentio ingerit: Si enim nos qui vivimus,
in mortem tradimur propter Jesum, ut vita ejus
manifestetur in corpore nostro mortali; Ideo defunctis
nobis hoc ait futurum in corpore nostro. Quod si
tunc, quomodo, nisi resuscitato eo? Proinde et in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.