PL 2, col. 88

De corona militis (Tertullianus), J. P. Migne

In English: The Chaplet, or De Corona 8 · The Chaplet, or De Corona 9

et singulorum vasculorum aliquem ex diis saeculi
auctorem nominant, agnoscant necesse est et recumbentem
in lectulo Christum, et cum pelvim
discipulorum pedibus offert [(Joan., XIII, 5)] , et cum
aquam ex urceo ingerit, et cum linteo circumstringitur,
propria Osiridis veste. Hujusmodi quaestioni
sic ubique respondeo, admittens quidem utensilium
communionem, sed provocans eam ad rationalium et
irrationalium distinctionem, quia passivitas fallit,
obumbrans corruptelam conditionis, qua subjecta
est vanitati [(Rom., VIII, 28)] . Dicimus enim ea demum
et nostris, et superiorum usibus, et Dei rebus,
et ipsi Christo competisse, quae meras utilitates, et
certa subsidia, et honesta solatia necessariis vitaehumanae

procurant: ut ab ipso Deo inspirata credantur
priore prospectore, et instructore, et oblectatore,
si forte, hominis sui. Quae vero hunc ordinem
excesserint, ea non convenire usibus nostris, praesertim
quae propterea scilicet, nec apud saeculum,
nec in Dei rebus, nec in conversationibus Christi recognosci
est.
CAPUT IX.
Quis denique patriarches, quis prophetes, quis
levites, aut sacerdos, aut archon, quis vel postea
apostolus, aut evangelizator, aut episcopus invenitur
coronatus? Puto nec ipsum Dei templum, nec arca
testamenti, nec tabernaculum martyrii, nec altare,
nec candelabrum [(III Reg., VI et VIII)] : quibus utique

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.