PL 2, col. 96
De corona militis (Tertullianus), J. P. Migne
In English: The Chaplet, or De Corona 13
Ab ipso incolatu Babylonis illius in Apocalypsi Joannis
submovemur [(Apol., XVIII)] , nedum a suggestu.
Coronatur et vulgus nunc ex principalium prosperitatum
exultatione, nunc ex municipalium solemnitatum
proprietate: et est omnis publicae laetitiae luxuria
captatrix. Sed tu peregrinus mundi hujus, civis
supernae Jerusalem. Noster, inquit [(Phil., III, 20)] , municipatus in coelis.
Habes tuos sensus, tuos fastos:
nihil tibi cum gaudiis saeculi; imo contrarium
debes: Saeculum enim gaudebit, vos vero lugebitis [(Joan.
XVI, 20)]
. Et puto, felices ait lugentes [(Matth., V,
5)]
, non coronatos. Coronant et nuptiae sponsos,
ideo non nubamus ethnicis, ne nos ad idolatriam
usque deducant, a qua apud illos nuptiae incipiunt:
habes legem a Patriarchis quidem [(Gen., XXIV. 3;
Gal., III)] , habes apostolum in Domino nubere jubentem [(I Cor., VII)] .
Coronat et libertas saecularis. Sed
tu jam redemptus es a Christo, et quidem magno.
Servum alienum quomodo saeculum manumittet?
Etsi libertas videtur, sed et servitus videbatur.
Omnia imaginaria in saeculo, et nihil veri. Nam et
tunc liber hominis eras redemptus a Christo: et
nunc servus es Christi, licet manumissus ab homine.
Si veram putes saeculi libertatem, ut et corona
consignes, rediisti in servitutem hominis, quam putes
libertatem; amisisti libertatem Christi, quam
putas servitutem. Numquid et agonisticae caussae
disputabuntur, quas statim tituli sui damnant? et
sacras et funebres scilicet, hoc enim superest ut
Olympius Jupiter, et Nemaeus Hercules, et misellus