PL 2, col. 98
De corona militis (Tertullianus), J. P. Migne
In English: The Chaplet, or De Corona 14
imo jam dixerim Christo, siquidem caput viri Christus
est [(I Cor. XI, 3)] , tam liberum quam et Christus: ne velamento
quidem obnoxium, nedum obligamento. Porro
et quod obnoxium est velamento, caput foeminae, hoc
ipso jam occupatum, non vacat etiam obligamento; habet
humilitatis suae sarcinam. Si nudo capite videri non debet
propter angelos, multo magis coronatos fortasse
tunc illos coronatos scandalizaverit [(I Cor., XI, 10)] .
Quid enim est incapite foeminae corona, quam formae
lena, quam summa lasciviae nota, extrema negatio verecundiae,
conflatio illecebrae? Propterea nec ornabitur
operosius mulier ex Apostoli prospectu, ut nec crinium
artificio coronetur. Qui tamen et viri caput est, et foeminae
facies [(I Tim., II, 5)] , vir Ecclesiae Christus Jesus,
quale oro te, sertum pro utroque sexu subiit (Matth.,
XXVII, 29)? Ex spinis opinor et tribulis, in figuram
delictorum quae nobis protulit terra carnis, abstulit
autem virtus crucis, omnem aculeum mortis in Dominici
capitis tolerantia obtundens [(Isa., LIII, 5)] .
Certe praeter figuram, contumelia in promptu est,
et turpitudo et dedecoratio, et his implexa saevitia,
quae tunc Domini tempora et foedaverunt et lancinaverunt;
uti tu nunc laurea, et myrtho, et olea, et illustri
aliqua fronde, et quod magis usui est, centenariis
quoque rosis de horto Midae lectis, et