PL 20, col. 1000

Sermones (Gaudentius Brixiensis), J. P. Migne

lucratus in fide est. Sed neque per vicos et
castella diversarum praeteriens regionum, praedicare
verbum Dei umquam destitit fidelis Christi discipulus.
Post illos itaque circuitus animarum plurium
salutares, Brixia eum rudis quondam, sed cupida doctrinae,
promeruit: scientiae quidem spiritalis ignara, 373
studio tamen discendi laudabilis. Excidit continuo
imis ab stirpibus horrentem silvam diversi
erroris bonus agricola, et aratro doctrinae pronus
incumbens, invertit crudam totis viribus terram,
squalentemque humum sulcis assiduis in novalia
foecunda convertit, affatim semina vitalium mandatorum
gremio ejus insinuans. Plantavit quoque vineam,
cujus laetaretur ex fructu: quoniam vinum
laetificat cor hominis [(Ps. CIII)]
. Oleas etiam pacis

agrestibus indidit oleastris, et asperitati pomorum
silvestrium germina pinguedinis, ac suavitatis inseruit;
ut haberet apostolicus vir aliquem et in vobis
fructum, sicut et in caeteris gentibus. Et iste quidem
consummati operis nunc apud Deum fructibus,
gratulatur; nam dignus est operarius mercede sua [(Luc. X)]
:
et laborantem agricolam oportet primo de
fructibus sumere [(II Tim. II)]
. Ego autem minima ejus
pars, omnibus votis exopto ut agrum bene a patre
consitum, et non satis idonea successione susceptum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.