PL 20, col. 1001

Sermones (Gaudentius Brixiensis), J. P. Migne

quoquo modo tueri praevaleam. Zelum fidei ejus, et
magnitudinem laborum paulo ante perstrinximus.
Jam reminiscamur, charissimi, vehemens ille ardor
animi quantam possederit in sanctis moribus lenitatem:
illa celsitudo scientiae quanta fuerit humilitate
sublimis: illa coelestium rerum peritia quam fuerit
ignara terrestrium. Erat enim humanae gloriae nescius,
et acer divini honoris exactor: non quaerens
quae sua essent, sed quae Jesu Christi [(Philipp. II)] .
Amicitias saeculi, et officia mundana contemnens,
servitio Dei jugiter adhaerens, inter humana colloquia
jugiter occupatus: nimirum ibi cor ejus erat,
ubi thesaurus [(Matth. VI)] . Illud etiam quale est, quod
cum operosa quaeque hujus saeculi, ac pretiosa despiceret,
vilium rerum pauperrimos venditores, misericordi

ambitione profusus emptor augebat? parum
scilicet computans quod professis egentibus
largiretur. Erat idem sanctus ira brevis, indulgentia 374
facilis, patientia superans, humanitate devincens:
in corripiendo districtus, in relaxando absolutus,
liber in agendo: omni aetati, et conditioni,
et sexui, stupenda benignitate communis, ac tum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.