PL 20, col. 1019

Professio fidei (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne

1.
Omne quod fuit, ipsum quod erit; et non est
omne recens sub sole [(Eccle. I, 9, juxta LXX)]
. Et iterum
Apostolus: Omnia haec in figuram nostri contigerunt [(I Cor. X, 6)]
:
quod praesentis rei probatur
effectu; cum gesta olim evangelici sacramenta mysterii,
iterum aetatis nostrae temporibus renovata celebrentur.
Ecce nunc, quantum intelligimus. Christus
a Samaritana aquam postulat, cum beatitudo
tua fidem a nobis requirit. Suspectos nos, quantum
video, facit, non sermo, sed regio; et qui de fide
non erubescimus, de provincia confundimur. Sed
absit, beatissime, ut apud viros sanctos macula nos
terrenae nativitatis inficiat. Nos patriam etsi secundum
carnem novimus, sed nunc jam non novimus [(II
Cor. V, 16)]
, et desiderantes Abrahae filii fieri,

terram nostram cognationemque reliquimus [(Gen.
XII, 1)] . Hoc autem ideo dicimus, quia sicut Samaritanis,
sic nobis non creditur a Judaeis, eo quod

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.