PL 20, col. 1022

Professio fidei (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne

gratia condonatur. Jam in Christo renatis terrenae
provinciae error ascribitur?
2.
Si agnoscimus patriam, erubescamus et culpam;
mihi enim civitas cui renovatus sum, regio
effecta vel patria est. Nihil mihi de terrenis affinitatibus
ascribatur, quibus renuntiasse memini. Quisquis
est, qui me provinciae cognatione aestimat infidelem,
ipse infidelem se esse noverit; quia aut oblitus
est, aut lubricum putat, quod in baptismo
confessum esse cognoscit: sine dubio enim non relinquit
terrenam cognationem, qui me de patrio errore
confutat. Certe secundum institutionem actus
humani, pater patriam facit. Qualiter mihi patria
in terra esse dicitur, cui ex praecepto coelesti Patrem
in terra vocare, aut habere non sinitur (Matth.

XXIII, 9)? Vis enim, ut evidentibus tibi per me hoc
probetur exemplis, qui patriae culpas errorem?
Nonne Novatiani hoc genere a catholicis dissidentes,
probrosae haeresis lepram judicio contraxere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.