PL 20, col. 1023
Professio fidei (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne
perverso, eo quod ante actam culparum seriem crediderunt
etiam posteris ascribendam, et non tam
haeresim odere quam plebem? Si pro culpa unius,
totius provinciae anathemanda generatio est, damnetur
et illa beatissima discipula, hoc est, Roma,
de qua nunc non una, sed duae vel tres, aut eo
amplius haereses pullularunt; et tamen nulla earum
cathedram Petri, hoc est, sedem Fidei, aut tenere
potuit aut movere. Damnentur postremo et omnes
provinciae, de quibus diversi erroris rivuli manavere.
Ille vas electionis et gentium Doctor [(Act. XX,
9)] , lapso Eutycho de tertio tecto, credo, aliquid
de Trinitate erranti, restituit calorem fidei, et vitam
reddidit, hoc est, veniam relaxavit. Nos fortasse
adhuc in fenestra, id est, in lucis via et fidei splendore
residentes, severi nimium judices, non ex discussione,
sed ex suspectione condemnant: nescientes,
quia quo judicio judicaverint, judicabitur de eis [(Matth. VII, 2)]
,
et qui fratri suo dixerit racha, reus
erit gehennae ignis [(Matth. V, 22)]
. Racha enim, vacuus
interpretatur. Et quis est vacuus, nisi cujus
interiora carent fidei veritate, et est velut aeramentum
sonans, aut cymbalum tinniens [(I Cor, XIII, 1)]
?
Ille, qui una tantum nocte Christum viderat, ait
contribulis suis: Numquid lex nostra judicat hominem,
nisi prius audiat quae agit [(Joan. VII, 51)]
? Et
hi qui tot annorum Domini sectatores sunt, prius
judicant, quam id unde judicant, audiant atque cognoscant?