PL 20, col. 1026

Professio fidei (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne

rerum alta cognitio est. Divisum enim per
syllabas nomen altaris, inchoatumque de fine, res
alta significatur et sonat. Ad hanc Fidem per gradus
ascendere non debemus, ne inaequaliter sentiendo,
de inferiore ad superiorem transitum faciamus; sed
aequali gradu nostri cordis intrare, ut unius substantiae,
unius potestatis, unius virtutis, et Patrem et
Filium et Spiritum sanctum sentiamus. Pater enim
principale nomen divinitatis per se, quod creditur,
et quod dicitur Pater Deus, Filius Deus ex Patre,
non ex se, sed Patris. Pater Deus, et Filius Deus:
sed non idem Pater, qui Filius; sed idem esse
creditur Pater, quod Filius. Et Spiritus sanctus,
non Pater ingenitus, sed Spiritus ingeniti Patris. Filius
genitus, non Spiritus Filius, sed ipse Filius,
super quem a Patre missus est Spiritus. Itaque, cum

ingenitus Pater sit, cujus est Spiritus, incaute Spiritus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.