PL 20, col. 1027

Professio fidei (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne

sanctus dicitur ingenitus, ne duo ingeniti, aut
duo Patres ab infidelibus aestimentur. Filius Patris
ante saecula genitus a Patre, non potest alium
genitum habere consortem; ut credatur unigenitus,
et duo geniti non dicantur. Pater enim unus ingenitus,
Filius unus est genitus, Spiritus sanctus a Patre
procedens, Patri et Filio coaeternus; quoniam
unum opus, et una in Patre et Filio et Spiritu sancto
voluntatis operatio est. Pater ingenitus, Filius genitus,
Spiritus sanctus a Patre procedens, Patri et
Filio coaeternus; sed ille nascitur, hic procedit, sicut
in Evangelio beati Joannis legitur: Spiritus qui a
Patre procedit, ipse vobis annuntiabit omnia [(Joan. XV,
26, et XVI, 13)]
. Itaque Spiritus sanctus, nec Pater
esse ingenitus, nec Filius genitus, aestimetur; sed
Spiritus sanctus, qui a Patre procedit. Sed non est

aliud quod procedit, quam quod unde procedit. Si

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.