PL 20, col. 1030

Professio fidei (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne

quia nobis nunc, non repercutiendi, sed vitandi
tantum hostis cura suscepta est.
4.
Jam vero, si etiam illud a nobis quaeritur, qualiter
de anima sentiamus, factam credimus esse,
sicut legimus in Hieremia propheta per regem Sedeciam
dicentem: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam
istam [(Jerem. XXXVIII, 16)]
. Si autem quaeritur,
unde sit facta, nescire me fateor, quia nec usquam
legisse cognosco: et ideo nec de imperitia
erubesco, quia lectione non doceor, neque periculum
formido, quia quae non lego, non praesumo, ne
transgressor propheticorum inveniar praeceptorum,
qui mandat sanguinem non manducari, adjiciens, [(Levit. XVIII, 14)] ,
quia omnis carnis sanguis anima
est. Quid enim est sanguinem manducare, nisi de

anima disputare? Et ideo carnem quae nobis in Adam
fundata est, possumus dicere ex mundi qualitatibus
substantiae Deo artifice et auctore compactam;
sanguinem enim ad basem fundamus altaris; id
est, ut ipsi qui creavit, scire unde creaverit, relinquamus.
Basis enim altaris velut quaedam radix
profunditatis est, cujus secreto etiam rationem animae
jungamus, de qua disputare non possumus. Et
ideo nec partem dicimus Dei animam, sicut quidam
asserunt, quia Deus impartibilis et indivisus et impassibilis
est: anima vero diversis passionibus mancipata,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.