PL 20, col. 1031
Professio fidei (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne
sicut quotidianus rerum exitus probat. Nec
de creatura aliqua factam dicimus, ne eam faciamus
viliorem reliquis creaturis, quibus domina, si bene
egerit, constituta est; sed ex Dei tantum voluntate
formari, cujus potentiae non necessaria est materia,
ex qua quod voluerit operetur, sed ipsa voluntas
ejus materia eorum, quae fieri aut esse mandaverit.
Sed nec illi assertioni tradimus manus, qua
quidam superfluo delectantur, ut credant animas ex
transfusione generari; quia contradicit huic suspicioni
beatus David dicendo: Scitote quoniam Dominus
ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos [(Psal. XCIX, 3)]
.
Et alibi: Qui finxit singillatim
corda eorum [(Psal. XXXII, 15)]
. Ubi hic transfusio
inveniet locum, ubi aut singillatim corda finguntur,
aut dicitur: ipse fecit nos, et non ipsi nos? Qui ergo
ex tranfusione dicunt animas generari, id asserere
dicuntur, quia ipsi nos faciamus. Sed hoc praescientia
prophetalis objurgat dicendo: Ipse fecit
nos, et non ipsi nos. Absque sola igitur Trinitate,
omne quod in coelis sive in terris et mari potentatur,
agitur, movetur, creaturam esse credimus et
fatemur.
5.
Diabolum non ita factum sentimus, ut diabolus
est, nec proprium habuisse naturae suae genus,
ut diabolus nasceretur, et hoc cognomen meritum
dedisse, non Deum: nec ingenitum esse, quia Deus