PL 20, col. 1037
De reparatione lapsi (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne
1 Nisi vererer, beatissime frater, ne inter
simulatos amicos Job mihi portio poneretur, qui
videntes plagam ejus, veluti qui non haberet consolationem,
jugi silentio quieverunt; prope fuerat,
ut et ego superposita manu ori, et obturata fistula
linguae, januas labiorum meorum taciturnitate
concluderem. Sed absit hoc a fide mea, ut aliquam
dicam plagam esse, quae non habeat consolationem;
cum mihi Propheta proclamet: Numquid medicus
non est in Galaad, aut resina non est illic [(Jerem.
VIII, 22)]
? Galaad enim interpretatur acervus testis:
et hunc acervum testem, totum canonem divinorum
librorum esse sentimus; ubi indissolubilium cumulus
testimoniorum, ut quidam congestus est lapidum:
in quo cumulo medicus verus, noster Dominus
Jesus Christus, si quaesitus fuerit, invenitur. Resina
autem quid est, nisi continentiae virtus, quae dissoluta
conjungit et scissa conglutinat? Quod nos scientes,
non dubitamus ad consolationem ipsius plagae
quae contigit, oris nostri lamenta miscere. Audivimus
enim horrendae cladis excidium: audivimus
exsultantem de ruina militis Christi Satanam; et jubilatio
vocis quam in triumpho suo diabolicus dedit
exercitus, ad aures nostras usque pervenit: et testem
Deum invoco super animam meam [(II Cor. I, 23)]
,
quia sunt mota viscera mea; et ita commoverunt
se ossa mea, ut omnem partem corporis mei sentirem
eadem plaga torqueri. Neque enim absque
damno meo hoc accidisse dixerim malum, ubi