PL 20, col. 1038
De reparatione lapsi (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne
membrum corporis mei diabolica sagitta percussit,
cum Apostolus dicat: Si patitur unum membrum,
compatiuntur omnia membra [(I Cor. XII, 26)]
.
2.
Sed non admittitur in totum animus meus lamentationi
vacare vel fletui, quia adversus vos mihi
locus est irascendi. Ecce in communes inimicos
processit frater nobiscum in praelio, et subito prostratus
est casu: hunc vos nec sepulturae dignum honore
judicastis, sed reliquistis eum feris et alitibus
devorandum. Ubi est misericordia christianae religionis,
quam Magister noster [(Matth. IX, 13)] sacrificio
docuit esse meliorem? Ecce jacet frater ab
hoste percussus: adhuc forsitan palpitat; et vos,
quia sine vulnere revertimini, ne consolationem
quidem plagae ipsius deferri tentastis. Nolite esse
sine formidine, beatissimi fratres: fortiorem percussit
inimicus, ut celerior postmodum ei fieret aditus
ad reliquos. Ut quid, rogo, spernitis vulneratum,
aut sic putatis esse mortuum? Melior fuit concubina
Saulis filia Respha [(II Reg. XXI, 10)] , quae
corpora defunctorum quos David pro Gabaonitarum
ultione percusserat, eo usque accincta sacco, hoc
est, cilicio custodivit, donec eis roraret aqua de
coelo, id est, donec pro venia eorum misericordiae
coelestis stilla deflueret. Melior ille Judas Machabaeus [(II Machab. XXI, 40)] ,
qui etiam pro mortuis fratribus
orationem credidit esse faciendam, quos furata de
Jamnia civitate idolorum dona prostraverant.
3.
Ut quid, rogo, Medicus noster inter librorum