PL 20, col. 104
Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In English: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.16 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.15 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.17
sinum Rubri maris, praeter terram Philistiim via
duceret; ne postea Hebraeis eremum aspernantibus
redeundi in Aegyptum continentibus terris noto
itinere facultas panderetur, nutu Dei aversi, in
Rubrum mare illati sunt, castraque ibi cunctantes
constituerunt. Quod ubi regi nuntiatum est: Hebraeum
populum viae errore in objectum mare devenisse:
nullum ei esse exitum obsistente elemento;
furens animi, quo angebatur tot hominum millia
regno suo et potestati decedere, exercitum propere
educit. Jamque eminus arma signaque et protentae
patentibus late campis acies visebantur, cum Hebraeis
metu trepidis et coelum aspectantibus Moyses
a Deo monitus percussum virga mare discidit. Ita
populo, cedentibus in latera aquis, velut in continenti
iter pervium fuit. Nec cunctatus rex Aegyptius
cedentes insequi, mare, qua patebat, ingressus,
mox coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est.
XVI.
Tunc Moyses incolumitate suorum, exitio
hostium, virtuteque exsultans, canticum Domino
cecinit, idemque omnis turba virilis ac muliebris
sexus fecit. Sed ingressos eremum, cum jam per
triduum iter agerent, aquae penuria urgebat, repertaque
ob amaritudinen usui non erat. Ac tum primum
impotentis populi contumacia apparuit. Jamque
in Moysen ferebatur, cum edoctus a Deo lignum
aquis intulit, cujus haec vis fuit, ut dulcem saporem
fluentis redderet. Exin promotum agmen, apud Elim
duodecim fontibus aquarum et septuaginta arboribus
palmarum repertis consedit. Rursum populus famem
conquerens, Moysen increpabat, Aegypti servitium
cum saturitate ventris desiderans. Tum grex coturnicum
superne missus castra opplevit. Postero autem
die animadvertunt qui extra castra processerant, parvis
quibusdam siliquis oppletum solum; quarum species
in modum coriandri seminis, glaciali albitudine
erat, ut crebro hibernis mensibus superductis pruinis
tegi terram videmus. Tum per Moysen populus
admonetur, Panem hunc eis munere missum Dei:
unumquemque in id paratis vasculis tantum usurpare
debere, quantum in diem unum pro numero
singulis satis esset: sexto tamen die, quia sabbato
colligi non liceret, duplum praesumerent. Verum populus,
ut semper, parum dicto audiens, more humani
ingenii, non refrenavit cupiditatem, ex reconditis
in posterum quoque diem consulens. Sed reposita
fetore diro in vermes effervescebant; cum die
sexto in sabbatum reservata, integra permanerent.
Hoc Hebraei per XL annos cibo sunt usi, cujus sapor
melli proximus, nomen Manna traditur. In testimonium
autem divini muneris reservasse Moyses gomor
plenum in vase aureo dicitur.
XVII.
Inde progressus populus, cum aquae penuria
tentaretur, aegre ab exitio ducis temperabat. Tum
Moyses mandante Domino, apud locum cui Oreb
nomen est, virga petram percutiens, large aquae
copiam fecit. Sed ubi Raphidim perventum, Amalecitae
populum incursionibus vastabant. Moyses suis
in praelium eductis, cum Jesum bellantibus praefecisset,