PL 20, col. 1044

De reparatione lapsi (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne

8.
Ne, quaeso, beatissime, percussum fratrem,
et aliquando nobis placitum relinquamus, inermem
quem invenit inimicus. Defuit ei lorica justitiae [(Ephes. VI, 14; II Thess. V, 8)] ,
galea spei ac salutis,
et gladius spiritus, quibus armantur milites Christi.
Curetur, rogo, quia adhuc palpitat; et revertatur
ad pugnam. Nonne ille egregius et fortis David, qui
in adolescentia sua gigantem mirae magnitudinis superavit,
postea mulieris inepta nuditate superatur? [(I Reg. VII)] .
Qui mox ut prophetae vocibus [(II Reg.
XII)] , quod peccasset, agnovit, statim ad poenitentiae
malagma confugiens, cicatrices criminum confessionis
satisfactione sanavit. Sed nec sic quoque eum
impugnare destitit inimicus. Nam et postea eum, populum
numerando [(II Reg. XXIV, 1)] , peccare persuasit;

et pene telo gigantis occidit [(II Reg. XXI, 16,
17)] , nisi eum Abisai frater Joab principis militiae
interposita auxilii sui tuitione liberasset. Unde etiam,
credo, ipse in psalmo LXX dicit: Mei autem pene
moti sunt pedes [(Psal. LXXXII, 2)]
. Et alibi: Saepe
expugnaverunt me a juventute mea [(Psal. CXXVIII, 1)]
.
Sed qui dicis, Non fiat ejus memoria, quia turpi
peccato se ipsum jugulavit; require primum, frater,
utrum iste qui cecidit, in pugna inventus, an in domo
fuerit vulneratus: quia plus quidem misericordiam
meretur quem in certamine hostis percussit,
quam ille quem dormientem latro confoderit. Ego
illum certe in praelio vidi constitutum: pugnabat
cum scuto jejunii adversus illecebras gulae: pugnabat
cum taciturnitatis lorica contra detractionis jacula

et reliqua tela maledicta; sed in illo loco in
quo securiorem se arbitrabatur esse, percussus est.
Sicut enim Asael, frater ille Joab principis militiae
David, qui velox sicut cervus a Scriptura esse perhibetur [(II Reg. II, 18, 23)] ,
ob hoc, credo, quod incoinquinati
corporis puritas donum ei velocitatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.