PL 20, col. 1043

De reparatione lapsi (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne

est. Quondam enim nativitatem ejus secundo Abrahae
Dominus in Isaac semine spopondit atque pollicitus
est [(Gen. XXII, 15; Hebr. XI, 18)] ; cujus caput
in messe calore percussum est, id est, principale
mentis ejus inter ipsam spei libidinis flammam
concaluit. Currat ad Elisaeum mater ejus; id est,
sollicite plangat Ecclesia: resurget enim, si fideliter
hoc speraverimus a Christo. Et tu, beatissime, in
defuncto fratre opus imitare Elisaei: manus manibus,
pedes pedibus, os ori compone. Primum, ut
compatiaris ei qui mortuus jacet; neque elatus integritatis
tuae triumpho superexcrescas eum, aut
superextendas te ei, quem repentina mors rapuit;
sed imitare Apostolum, qui dicit: Timeo ne humiliet
me Dominus Deus meus apud vos, et lugeam multos

ex eis qui ante peccaverunt [(II Cor. XII, 21)]
. Appone
praeterea oculos tuos oculis ipsius, ne in
perditionem sui ulterius evagentur: os illius, ne
confabuletur iniqua: manus illius, ne operentur adversa:
pedes illius, ne vagentur in turpibus. Et sic,
cum pro custodia sui membris illius membra tua
fuerint copulata, non solum peccandi ulterius spatium
non habebit, verum etiam spem capiet resurgendi;
ut qui peccati frigore mortuus est, consolationis
tepore revocetur ad vitam. Memento autem,
ut omnes a conspectu ejus ejicias: nullus videat,
nullus in medio sit, nec quisquam sibi visionem ejus
de propinquitate praesumat. Quid dico propinquum?
si mater illa carnalis sit, nec ei aditus detur intrandi.
Sic enim Elisaeum in Sunamitis filio (IV Reg.

IV, 31), sic Dominum nostrum in principis filia [(Matth. IX, 25)] ,
sic beatum Petrum in Dorca vidua
fecisse cognoscis [(Act. IX, 40)] . Valde enim debet
secretus et solitarius locus mortuo in peccatis homini
praeparari, ubi nihil capiatur amplius, quam
medicus et cadaver.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.