PL 20, col. 113

Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne

In English: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.29 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.28 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.30

publicum epulum in honorem idoli dedissent, Sampson
exhiberi jubent: templum autem, in quo omnis
populus omnesque allophylorum principes
epulabantur, duabus subnixum columnis mirae
magnitudinis erat. Productus Sampson, inter columnas
statuitur: tum ille tempore arrepto, invocato
prius Domino, columnas disjecit; turbaque
omnis ruina domus obruta; ipse cum hostibus non
inultus occubuit, cum XX annis Hebraeis praefuisset.
Huic Simmichar successit, de quo nihil amplius
Scriptura prodidit: nam neque finem imperii ejus
reperi, et fuisse populum sine duce invenio; ideo
cum adversus Benjamin tribum civile bellum fuit,
Judas temporarius dux belli assumptus est. Sed
plerique, qui de temporibus scripserunt, annum

unum imperio ejus annotaverunt: plerique ita eum
praeterierunt, ut post Sampson Heli sacerdotem
subjunxerint. Nos eam rem, ut parum compertam,
in medio relinquemus.
XXIX.
Per haec tempora civile, ut diximus, bellum
exarserat: causa autem motus haec fuit. Levites
quidam cum concubina iter faciens, urgente
nocte compulsus, in oppido Gabaa, quod ab Benjamitis
incolebatur, secesserat. Cum eum senex quidam
hospitio benigne recepisset, juvenes ex oppido
hospitem circumsistunt, stupro eum subdere parantes.
Multum a sene increpiti, aegreque exhortati,
vicario demum concubinae ejus corpore in ludibrium
accepto, advenae pepercerunt: illusamque nocte
tota, postero die reddiderunt. Sed illa (stupri injuria,

an verecundia, parum definio) viso viro
animam efflavit. Tum Levita in testimonium diri
facinoris, membra ejus in duodecim discissa partes
per duodecim tribus misit, quo promptius omnes
facti invidia commoveret: quod ubi omnibus compertum,
undecim reliquae tribus adversus Benjamin
in bellum conspirant. Huic bello Judas, ut diximus,
dux fuit: sed duobus praeliis male pugnatum; tertio
demum Benjamitae victi, caesique ad internecionem.
Ita paucorum scelus publico exitio punitum. Haec
quoque Judicum volumine continentur. Regum libri
sequuntur. Sed mihi annorum ordinem et seriem
temporum persequenti, parum continuata videtur
historia: nam, cum post Sampson Judicem Semigar
fuerit, pauloque post historia consignet, populum

sine judicibus egisse; Heli etiam sacerdos libris
Regnorum fuisse referatur: sed cum, quot anni
inter Heli et Sampson fuerint, minime Scriptura
prodiderit: video medii quiddam fuisse temporis,
quod laboret ambiguo. Caeterum a die mortis Jesu
usque in id tempus quo Sampson defunctus est,
numerantur anni CCCC et XIX: a mundi autem exordio
anni IIII CCC et III, quamquam ab hac supputatione
nostra caeteros discordare non nesciam:
sed mihi conscius sum, me non incuriose latentem
annorum ordinem protulisse, donec in haec tempora
incidi, de quibus dubitare me fateor. Nunc
reliqua exsequar.
XXX.
Igitur, ut supra retuli. Hebraei sine judice

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.