PL 20, col. 115

Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne

In English: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.32 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.33 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.1

praelium eduxit; primoque impetu fusis hostibus,
victoria penes Hebraeos stetit. Sed hostili metu remoto,
secundis tranquillisque rebus, corruptis consiliis
(more vulgi, cui praesentia fastidio, insueta
desiderio sunt) regium nomen, cunctis fere liberis
gentibus semper invisum, populus desiderabat, planeque
non sine exemplo amentiae praeoptabat libertatem
servitio mutare. Igitur frequentes Samuelem
circumsistunt, ut, quia jam ipse senuisset, regem
eis constitueret. At ille placide, salubri oratione, ab
insana voluntate detorquere plebem: dominationem
regiam et superba imperia exponere: libertatem
extollere, servitutem detestari: postremo divinam
eis iram denuntiare, siquidem homines mente corrupti,
Deum regem habentes, regem sibi ex hominibus

flagitarent. His atque aliis istiusmodi frustra
dictis, cum populus in sententia perseveraret, Dominum
consulit: qui permotus vecordia insanae
gentis, nihil adversum se petentibus negandum
respondit.
XXXIII.
Igitur Saul, sacerdotali prius a Samuele
unguento perfusus, rex constitutus est. Hic ex tribu
Benjamin, Cis patre ortus, modestus animi, forma
excellenti erat; ut merito dignitas corporis dignitati
regiae conveniret. Sed principio regni hujus aliquanta
ab eo pars populi desciverat, parere imperio
abnuens, seque Ammonitis conjunxerat. Verum hos
Saul impigre ultus est: victique hostes, et venia
Hebraeis data; tum Saul iterato a Samuele unctus
traditur. Inde allophylorum irruptione atrox bellum

exortum. Locum exercitui ad conveniendum Saul in
Galgalis constituerat: et cum per septem dies Samuelem
opperitus esset, ut sacrificium Domino fieret;
tardante illo, cum populus dilaberetur, illicita praesumptione
rex ad vicem sacerdotis holocaustum
obtulit. multumque a Samuele increpitus, sera peccatum
poenitentia fatebatur. Igitur ex peccato regis
metus omnem exercitum pervaserat: castra hostium
haud longe sita praesens periculum ostendebant:
neque cuiquam exeundi in praelium animus:
plures lacrymas et latebras petiverant; nam praeter
imbecillitatem animorum, qui alienum a se Dominum
delicto regis arbitrabantur, in maxima ferramentorum
inopia exercitus erat; adeo ut praeter
Saul et Jonathan filium ejus, nemo gladium aut lanceam

habuisse tradatur: nam allophyli superiore
bello victores usum Hebraeis ademerant, neque
cuiquam conficiendi teli bellici aut rustici ferramenti
potestas fuerat. Igitur Jonatha audaci consilio, solo
armigero suo comite castra hostium ingressus, viginti
fere ex hostibus interemptis, universum exercitum
terrore perculerat. Tum vero nutu Dei in
fugam versi, non imperia exsequi, non ordines observare,
omne praesidium in pedibus habere: quod
ubi Saul animadvertit, suis propere eductis fugientes
persecutus, victoria potitus est. Eo die rex edixisse
traditur, ne quis, nisi confectis hostibus, cibum
caperet: sed Jonatha interdictionis ejus inscius,
favo reperto, tincto spiculo mel degustaverat. Sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.