PL 20, col. 122

Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne

In English: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.44 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.43 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.45

CCCC fere et L inter eos inde orta est altercatio:
Elia Dominum praedicante, illi superstitiones suas
asscrebant; postremo placuit fieri periculum, ut, si
cujus caesam hostiam missus coelo ignis absumeret,
rata esset religio quae virtutem edidisset. Ita sacerdotes
occiso vitulo Baal idolum invocare coeperunt:
frustraque consumptis invocationibus imbecillitatem
domini sui tacite fatebantur. Tum vero Elias irridens
eos, Ne forte, inquit, dormiat: clamate vehementius,
ut somno quo tenetur evigilet. Enimvero
miseri trepidantes mussare, et tamen quidnam Elias
facturus esset exspectare. At ille caesum vitulum
imposuit, cum prius sacrarium aqua opplesset: invocatoque
Domino, exspectantibus cunctis ignis coelo
delapsus aquam cum hostia absumpsit. Tum vero

populus solo stratus Dominum fateri, idola exsecrari:
postremo Eliae jussu profani sacerdotes comprehensi
deductique ad torrentem, necati sunt. Redeuntem
inde regem propheta prosecutus est: sed
cum ei Jezabel regis uxor vitae periculum pararet,
ad remotiora secessit. Ibi eum Dominus allocutus
est, septem millia virorum esse adhuc pronuntians,
qui se idolis non dedissent: mirum id Eliae fuit, qui
solum se a sacrilegio immunem esse crediderat.
XLIV.
Ea tempestate Achab rex Samariae vineam
Nabuthaei adhaerentem sibi concupivit; quam cum
ille ei vendere noluisset, dolis Jezabel interfectus
est: ita Achab vinea potitus est, cum tamen Nabuthaei
mortem doluisse referatur. Mox per Eliam
verbo Domini increpitus, agnitoque crimine, cilicio

indutus egisse poenitentiam traditur, quo facto imminentem
poenam avertit. Namque rex Syriae magno
cum exercitu, duobus et triginta regibus in societatem
belli adscitis, fines Samariae ingressus, cum
rege urbem obsidere coepit. Arctis deinde obsessorum
rebus, dat belli conditiones: Si aurum et argentum
et feminas tradidissent, fore uti vitae eorum
parceret; sed tam injustis conditionibus extrema
perpeti satius visum. Et cum jam omnium desperata
esset salus, propheta a Domino missus regem adit:
hortatur ut in praelium exeat, cunctantem multis
confirmat: ita eruptione facta, fusi hostes copiosaque
praeda reperta. Sed post annum reparatis viribus Syrus
in Samariam regressus, acceptam cladem ultum
ire cupiens, rursum victus est, eo praelio CXX millia

Syrorum interiere: regi venia data: regnum ei et
pristinus status concessus. Tum Achab verbis Dei a
propheta increpitus, cur abusus divino munere hosti
sibi tradito pepercisset. Igitur Syrus post triennium
bellum Hebraeis intulit: adversum hunc Achab pseudoprophetarum
impulsu in praelium descendit,
spreto Michaea propheta et in vincula conjecto,
quod ei exitiabilem fore pugnam denuntiasset, ita eo
praelio Achab interfectus Ochoziae filio imperium
reliquit.
XLV.
Is aeger corpore cum ex ministris, qui idolum
pro salute ejus consulerent, misisset; Elias
a Deo monitus obviam se eis obtulit, increpitosque
renuntiare regi jubet, mortem ejus consecuturam.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.