PL 20, col. 123
Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In English: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.45 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.46 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.1
Tum rex comprehendi eum ac deduci ad se jubet:
sed missi, coelesti igne absumpti. Rex, ut propheta
praedixerat, obiit: successit autem Joram ei frater
ejus, isque duodecim annis imperio potitus est. At
in parte duarum tribuum Josaphat rege defuncto
Joram filius regnum tenuit annos duodeviginti. Is
Achab filiam uxorem habuit, socero quam patri propior.
Post hunc Ochozias filius imperium adeptus
est: hoc regnante Elias translatus refertur. Eodem
tempore Elisaeus discipulus ejus multis signis potens
exstitit, quae omnia notiora sunt quam ut nostro
stylo egeant: ab eo viduae filius resuscitatus, et Syrus
lepra purgatus, et famis tempore omnium rerum
copia fugatis hostibus invecta, et in usum trium
exercituum aquae praebitae, et de exiguo olei immodicis
incrementis solutum mulieris debitum et ipsi
sufficiens vivendi substantia data. Hujus temporibus,
ut diximus, Ochozias duarum tribuum erat rex; decem
vero Joram, ut supra retulimus, imperabat:
interque eos foedus ictum; nam et adversus Syros
junctis viribus bellatum, et adversum Jehu, qui
per prophetam in regem decem tribuum unctus
fuerat, pariter in praelium egressi, eadem pugna
interiere.
XLVI.
Sed regnum Joram Jehu tenuit. Posito
Ochozia in Judaea rege, qui uno anno regnavit, mater
ejus Gotholia imperium occupavit adempto nepoti
imperio, etiam tum parvo puero, cui Joas nomen
fuit: sed huic ab avia praereptum imperium, post
octo fere annos per Sacerdotem et populum depulsa
avia redditum. Hic initio regni observantissimus divini
cultus fuit, magnisque sumptibus templum exornavit:
post adulatione principum depravatus, adoratusque
ab eis, Dei iram meruit. namque ei Azahel
rex Syriae bellum intulit: inclinatisque rebus suis,
auro templi pacem redemit, nec tamen ea potitus est,
facti invidia a suis interfectus anno imperii quadragesimo.
Huic Amassia filius successit. At in parte
decem tribuum defuncto Jehu Joachas filius ejus regnavit,
invisus Deo malis operibus, ob quae regnum
ejus Syris praedae fuit, donec Dei misericordia depulsis
hostibus pristinum habere statum coeperunt.
Joachas diem functus Joae filio reliquit regnum. Is
Amassiae regi duarum tribuum civile bellum intulit,
victoriaque potitus multam praedam in regnum suum
convertit; idque Amassiae ob delictum accidisse traditur:
siquidem Idumaeorum fines victor ingressus,
idola gentis ejus assumpserat. Hic novem annos
regnasse scribitur, quantum in libris Regnorum reperi:
sed in Paralipomenis, atque etiam in Chronicis,
novem et viginti annos imperium tenuisse annotatum
est; ea nimirum id persuadente ratione,
quae in his Regnorum libris facile perspici potest.
Joram enim rex decem tribuum octavo anno imperii
Amassiae traditur regnare coepisse, unumque et quadraginta
annos imperium tenuisse: regnante demum
Ozia Amassiae filio, quarto imperii ejus anno defunctus
est; qua ratione viginti et novem annos Amassiae
effecit. Itaque nos hoc ipsum secuti, quia rationem