PL 20, col. 15
Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne
ad tempus habere credatur. Puto autem, cui initium
sic ascribitur, fini obnoxius non negetur. Subjectus
deinde Patri Filius dicitur; non tamen ut
Filius Patri, sed ut servus Domino, cum legamus
servum haeredem esse non posse. Denique cum omni
creatura subjectus Deo refertur, invisibilis, immortalis
Pater nuntiatur, ut scilicet in contrariis eorum
Filius jaceat. Si haec igitur singula non humana
praesumptione, sed auctoritate divina loqui refellimus:
consequens erit in ea parte catholicam fidem stare,
quae talem recipit Deum, qualis debet esse qui
Deus est.
CAPUT III. Venenum melle litum.
Unum, inquit, constat Deum esse. Videri quidem
non possunt calumniantibus conjecturis argumentari,
et sanctitatem fidei simplicis maligna interpretatione
torquere. Sed respiciendum ad Ursacium et
Valentem et Potamium, quia saepenumero iisdem
verbis unicum Deum subdola fraude confessi sunt.
Nihil simplex in hac fidei professione suscepi, quae
prima fronte ad decipiendos imperitos, credulos,
incautos, haeretica subtilitate blanditur: pari modo
quo veneni poculum mella commendant. Unum, inquit,
constat Deum omnipotentem Patrem. Nemo
nostrum abnegat, quia nemo ignorat: sed (ut probari
ipsorum tractatibus potest) dicimus illos hoc loco non
tam unum Deum professos, quam unum Patrem omnipotentem.
Namque et eadem constantia Filium
nolunt, et Deum tamen Filium confitentur. Puto
suscepisse alterum non negabunt; et idcirco integrum
illis est in hac sua perfidia, non fide, unum
Deum Patrem, quam unum Deum dicant. Quamquam
in omni professionis suae corpore sic ipsum Dominum
nostrum non negant, ut Deum destruant,
hoc est, ut tantum nomine Domini dicant, quo nomine
etiam nos appellari soliti sumus. Ego, inquit, dixi: Vos dii estis
[(Psal. LXXXI, 6)]
. Quo nomine et
Moyses ante donatus est: Faciam te, inquit, deum
Pharaoni [(Exod. VII, 1)]
. Ne quis ergo putet his verbis
perfici catholicam professionem, si et unum Deum Patrem
confitemur, et Deum Filium non negamus. Potest
enim et Deus Pater sic unus Deus dici, ut sit
unus Pater, non Deus unus. Potest et sic Filius Deus
dici, ut Deus non sit.
CAPUT IV. Deus unus, aut nullus. Caeci haeretici.
Duos, inquit, deos nec posse, nec praedicari debere
scimus. Hoc nec umquam ex ore nostro duos
deos proferimus. Deus enim si non unus et verus
est, Deus non est. Sed advertendum est qua istud
definitione ponatur, cui perfidiae paretur hoc totum,
in quod piaculum communia nobiscum verba prorumpant.
Statim enim cur duos deos negaverint ponunt:
Quia ipse Deus ait: Vado ad Patrem meum et
Patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum