PL 20, col. 16

Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

[(Joan. XX, 17)] :
qua definitione malae interpretationis
in tantum a Patre Filius separatur, et infra omnipotentem
Deum ponitur: ut nobis et nativitatis
conditio, et humanitatis infirmitas societur. Denique
subjungunt Deum omnium, Unus est Deus, quo dicto
Dominus non Deus absolute denegatur; Deo etenim
Patri non Filii nomine, sed creaturae conditione
subjicitur. Et credo, hoc loco auctoritas Apostolica
vindicabitur, ut Deus Christus dicatur potius quam
sit: quia dixerit: Et donavit illi Deus nomen quod
super omne nomen est [(Philipp., II, 9)]
. Sed et ipsius
Domini negantis esse se Deum verum, cum dicit: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum
Deum
[(Joan. XVII, 3)]
; et: Quid me, inquit, dicis
bonum? nemo bonus nisi unus Deus [(Luc. XVIII, 19)]
.

Adhuc audies: Cur honorem ab uno et solo Deo
non quaeritis? De die autem et hora nemo scit nisi
Pater solus [(Matth. XXIV, 36)]
. O duces caeci! o saeculi
ambitione decepti! non distinguentes Dominicae
potentiae duplicem statum, in sua unumquemque
proprietate distantem; et quidquid de homine ejus
dictum est, Deo applicatis, ut ipse Deus homini
imbecillitate societur.
CAPUT V. Arianorum blasphemiae. Epistola Potamii.
Et idcirco duplicem hunc statum, non conjunctum,
sed confusum vultis videri, ut etiam unus
vestrum, id est, Epistola Potamii quae ab Oriente
et Occidente transmissa est, qua asserit; carne et

spiritu Christi coagulatis per sanguinem Mariae et
in unum corpus redactis, passibilem Deum factum.
Hoc ideo ne quis illum ex eo crederet, quem impassibilem
satis constet. Fecistis igitur de Spiritu
Dei et carne hominis nescio quid tertium: quia nec
vere etiam Deus est, si Verbum esse desinit (caro
enim factus est); neque vere homo, quia non proprie
caro, fuit enim Verbum, ac si ex utroque jam
neutrum est, ille, inquam, ille qui contra hoc venenum
utramque substantiam suam affectus proprietate
distinxit. Nam et Spiritus in illo res suas regit,
id est, virtutes et opera et signa: et caro passionibus
suis functa est. Cibum desideravit, cum
tentaretur a zabulo: sitivit ad puteum Samariae,
cum prophetae vox sit: Deus aeternus neque sitiet

neque esuriet. Quid adhuc de hominis affectu flevit
Lazarum et Jerusalem? postremo anxius fuit ad
mortem. Sed quod expressit affectu, numquid non
testatus est verbis? Ait enim Nicodemo: Quod de
carne natum est, caro est, et quod de spiritu, spiritus [(Joan. III, 6)]
;
et caro, inquit, infirma, spiritus
promptus est [(Matth. XXI, 46)]
. Non ergo fit spiritus
caro, nec caro spiritus: quod isti volunt egregii
doctores, ut factus sit scilicet Dominus et Deus noster
ex hac substantiarum permixtione passibilis.
Ideo autem passibilem volunt dici, ne et impassibilis
credatur.
CAPUT VI. Nicaena synodus. Veritas incorrupta.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.