PL 20, col. 31

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

Confessio fidei.
Credimus in Deum, Patrem omnipotentem, omnium
visibilium et invisibilium factorem, et unum
Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei,
natum de Patre unicum, hoc est, de substantia Patris:
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum
de Deo vero; natum, non factum: unius substantiae
cum Patre, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον; per quem
omnia facta sunt, sive quae in coelo, sive quae in
terra. Qui propter nos homines et propter nostram
salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus
est, passus est, resurrexit tertia die, ascendit ad
coelos, inde venturus est judicare vivos et mortuos.
Et Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat

quando non erat, et priusquam nasceretur, non
erat, et mutabilem vel convertibilem esse Filium
Dei; hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia, amen.
Prooemium.
Amore catholicae Fidei ductus, jam pridem adversus
Arianos libellum edideram, quem cum amico
legendum dedissem, quia placuit, credidit transscribendum.
A quo hoc ego magnopere postulavi, ut
interim dissimulato auctore, doctis viris et prudentibus
legeret; ut si quem novisset, quod illic plus
aut minus positum videretur, posset plurimorum
consilio emendari. Nemo est enim qui sibi tam arroganter
summam doctrinae coelestis assumat, ut

putet se omnia mysteria liquido comprehensa retinere,
cum Paulus apostolus dicat: Qui ergo putat se
aliquid scire, nec dum scit quemadmodum oporteat
scire [(I Cor. VIII, 2)]
; et: Modo per speculum in aenigmate
videmus; tunc facie ad faciem [(I Cor. XIII, 12)]
.
Sin vero cunctis omnia quae illic scripta erant, juxta
fidem veram constare viderentur, tum et ipse petentibus
non negaret. Quod eum ita fecisse manifestum
est. Et quia res digna tam catholicae confessioni,
quam haereticae responsioni, universorum judicio
aestimata est, multi eum vel legere vel describere
voluerunt.
Sed non defuit qui pro studio doctrinae, vel pro

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.