PL 20, col. 325
Sermo de octo beatitudinibus (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne
charissimi, qualitates graduum cupio demonstrare,
vestra modo mens tota et anima sit intenta,
quia non sunt parva quae Dei sunt.
II.
Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est
regnum coelorum. Mirum principium, fratres,
doctrinae coelestis! non a terrore incipit, sed a
beatitudine; non terrorem faciens, sed potius
desiderium. Vice enim agonothetae vel munerarii,
certatoribus in hoc stadio spiritali praemium
grande proponit; ut dum aspiciunt praemium,
nec labores timeant, nec pericula perhorrescant. Beati
ergo pauperes spiritu, quoniam
ipsorum est regnum coelorum. Non simpliciter,
neque confuse beatos pauperes dixit, sed addidit, 5
pauperes spiritu. Nec enim omnis paupertas
felix est: quia fit saepe ex necessitate, fit nonnumquam
per pessimos mores, fit etiam ex indignatione
divina. Beata ergo paupertas, est spiritualis: eorum
scilicet hominum, qui spiritu et voluntate pauperes
se faciunt propter Deum, renuntiando saeculi bonis,
substantiam suam ultro erogando: quos merito beatos
appellat, quia pauperes spiritu, quoniam ipsorum
est regnum coelorum: per voluntariam enim paupertatem
coelestis regni divitias assequuntur. Deinde
ait: Beati mites, quia ipsi possidebunt terram, [(Ibid., 4)]
.
Mire, post primum gradum, secundus ostenditur: Beati,
inquit, miles, quoniam ipsi possidebunt
terram. Sed sicut impossibile est, extra ordinem
secundo sistere gradu, nisi ascenderis primum; sic
homo mitis esse non poterit, nisi prius pauper spiritu
fuerit factus. Quomodo ergo inter divitias positus
animus, inter curas, et sollicitudines saeculares,
ex quibus negotia, lites, provocationes, irae, exacerbationes
sine intermissione nascuntur: quomodo,
inquam, inter haec animus poterit esse mitis et lenis,
nisi prius a se omnes causas iracundiae, occasionesque
rixarum abrenuntiando praeciderit? Non
fit mare tranquillum, nisi cessaverint venti; non
extinguitur ignis, nisi materiam incendii spinarumque
sarmenta detraxeris: sic nec animus erit
mitis et quietus, nisi ea quae exsuscitant, et inflammant,
fuerint abdicata. Bene ergo gradus 6 jungitur
gradui, quia pauperes spiritu ipsi incipiunt jam
esse mites.
III.
Accedit et tertius: Beati qui lugent, quoniam
ipsi consolabuntur [(Ibid., 5)]
. Quis nobis iste luctus
intelligendus est salutaris? Utique non ille, qui ex
rerum nascitur detrimentis, non qui ex amissione
charorum, nec qui ex jactura saecularium dignitatum:
quae utique omnia jam pauper factus spiritu
non dolebit. Hic est luctus salutaris, qui agitur pro
peccatis, pro recordatione divini judicii. Nam quia
prius inter innumeras saeculi occupationes et asperitates
animus constitutus, de se ipso cogitare non poterat;
jam securus et mitis effectus, incipit se ipsum propius
intueri, examinare actus suos diurnos atque nocturnos:
et sic praeteritorum criminum vulnera incipiunt
apparere, et tunc luctus ac lacrymae subsequuntur
salutares, et adeo salubres, ut mox coelestis consolatio