PL 20, col. 326
Sermo de octo beatitudinibus (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne
occurrat: verus enim qui dixit: Beati qui lugent,
quia ipsi consolabuntur.
IV.
Accedamus, fratres, ad quartum. Beati, inquit, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur
[(Ibid., 6)]
.
Vere enim post poenitentiam,
post luctus et lacrymas peccatorum, quae alia nascitur
esuries et quae sitis, nisi justitiae? Sicut enim qui
caliginem noctis emensus est, jam gestit proximam
lucem; et qui choleram amaram digessit, escam
concupiscit et potum: sic et mens hominis christiani, 7
postquam per luctus et lacrymas sua peccata
digesserit, jam solam Dei justitiam esurit atque sitit:
et merito, ejus quam desiderat, satietate gaudebit.
V.
Occurrat et quintus gradus: Beati misericordes,
quoniam ipsi misericordiam consequentur (Ibid.,
7). Nemo alteri praestare poterit, nisi prius ipse sibi
praestiterit. Postquam sibi ergo misericordiam impetravit,
satietatemque justitiae, incipit jam dolere
de miseris, incipit jam pro aliis peccatoribus exorare:
factus misericors in ipsos etiam inimicos, majorem
sibi cumulum misericordiae per hujusmodi
pietatem in adventu Domini praeparabit: ideo dicitur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam
consequentur.
VI.
Adest ecce gradus sextus: Beati, inquit, mundo
corde, quia ipsi Deum videbunt [(Ibid., 8)]
. Plane
jam mundo sunt corde, plane jam Deum videre poterunt,
qui pauperes spiritu, qui mites, qui lamentati
peccata, qui justitia refecti, qui misericordes,
in adversariis quoque tam sincerum oculum cordis,
et lucidum gerunt, ut sine aliqua malitiae lippitudine
inaccessibilem Dei claritatem sine impedimento conspiciant.
Munditia enim cordis, et conscientiae puritas
nullam nubem ad intuendum Dominum patietur.
VII.
Sequitur, fratres: Beati pacifici, quoniam filii
Dei vocabuntur [(Ibid., 9)]
. Magna dignitas paci studentium,
cum filiorum Dei appellatione censetur. 8
Bona quidem et haec pacificatio quae fit inter fratres,
propter substantiam saeculi litigantes, aut propter
vanam gloriam, aut simultates: sed parva haec
merces; quia dixerat Dominus in exemplum nostri: Quis me constituit judicem aut divisorem super vos
[(Luc. XII, 14)]
?
Jam enim praemiserat: ablata tua
ne repetas [(Luc. VI, 30)]
. Et alio loco: Quomodo potestis
credere, gloriam ab invicem accipientes (Joan.
V, 44)? Potior ergo et sublimior pacificatio intelligenda
est a nobis; illam dicam, qua homines gentiles,
qui inimici sunt Dei, per instantiam doctrinae
adducuntur ad pacem: qua peccatores emendantur,
et Deo per poenitentiam reconciliantur; qua rebelles
haeretici corriguntur; qua Ecclesiae discordantes ad
unitatem pacemque formantur. Vere enim qui tales
sunt pacifici, non solum beati sunt, sed digni merito
filii Dei vocabuntur: ipsum enim Dei Filium Christum
imitantes, qui pax nostra [(Ephes. II, 14)]
et reconciliatio
ab Apostolo praedicatus est, societatem
nominis ejus sortiuntur.
VIII.
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam,
quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth.