PL 20, col. 327
Sermo de octo beatitudinibus (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne
V, 10). Non est dubium, fratres, quia bono facto comes
est semper invidia. Nam salva persecutorum
crudelitate, ubi coeperis rigidam tenere justitiam,
insolentiam repercutere, incredulos ad pacem Domini
convocare; ubi coeperis denique a mundanis hominibus
et erroneis discrepare, statim persecutiones
oriuntur: necesse est 9 surgant odia, aemulatio laceret.
Sic denique ad illum summum gradum, ad
ipsum caput atque fastigium, suos auditores adducit
Christus, non tantum ut sustineant patiendo, sed
etiam ut moriendo congaudeant.
IX.
Beati, inquit, cum vos persequuntur, et exprobrant,
et dicunt omne malum adversum vos, propter
justitiam, mentientes: Gaudete et exsultate, quoniam
merces vestra copiosa est in coelis: Sic enim persecuti
sunt prophetas qui fuerunt ante vos [(Ibid., 11)]
. Perfecta
virtus est, fratres, post totius justitiae ministrationes,
propter veritatem opprobria ab hominibus
sustinere, affligi cruciatibus, morte denique affici,
nec terreri, proposito nobis exemplo Prophetarum,
qui diversis modis propter justitiam lacerati, passionum
Christi conformes et praemii esse meruerunt.
Hic gradus celsior est, in quo Christum Paulus
aspiciens dicebat: Unum autem, quae quidem retro
sunt obliviscens, ad ea quae in primo sunt me extendens,
sector ad bravium supernae vocationis Dei in Christo
Jesu [(Philipp. III, 13, 14)]
. Et adhuc apertius ad
Timotheum: Certamen, inquit, bonum certavi, cursum
consummavi [(II Tim. IV, 7)]
. Quasi qui omnes
gradus ascenderat, addidit: Fidem servavi: In reliquo
reposita est mihi corona justitiae [(Ibid., 8)]
. Vere
enim universo cursu completo hoc supererat, ut per
tribulationes et passiones gaudens Paulus, ad gradum
sublimiorem martyrii perveniret. Digne ergo Dominus
servis suis suadet: Gaudete, inquiens, 10 et exsultate,