PL 20, col. 328

Sermo de octo beatitudinibus (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne · Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

quia merces vestra copiosa est in coelis [(Matth. V,
12)]
; et crescere per incrementa persecutionum evidenter
ostendit. Ostensi sunt, fratres, octo gradus
Evangelici, exstructi ex lapidibus, ut dixeram, pretiosis.
Ostensa est illa scala Jacobi [(Gen. XXVI, 12)] ,
cujus cacumen de terra pertingebat ad coelum, per
quam qui ascendit, portam invenit coeli, ac per eam
ingressus, sine fine in conspectu Domini laetus astabit,
laudaturus Dominum cum sanctis angelis in aeternum.
X.
Hic noster mercatus, haec nundina spiritualis.
Demus, benedicti, quae habemus: offeramus spiritus
paupertatem, ut accipiamus secundum promissionem
regni coelestis ubertatem; offeramus mansuetudinem,
ut terram possideamus et paradisum: defleamus peccata,
et nostra et aliena, ut consolationem de Domini

bonitate mereamur: esuriamus et sitiamus justitiam,
ut copiosius saginemur: demus misericordiam, ut
veram misericordiam consequamur: vivamus pacifici,
ut filii Dei vocemur: mundum cor et castum
corpus offeramus, ut lucido sensu Deum videre possimus:
persecutiones propter justitiam minime timeamus
ut coelestis Regni efficiamur haeredes: opprobria,
cruciatus, mortem denique si eveniat, propter
Dei veritatem gaudentes amplectamur et laeti, ut
merces nobis cum Prophetis et Apostolis copiosa
praestetur in coelo. Ut autem verbis finis cum praefatione
concordet: si est gaudium mercatoribus propter
lucra praesentia et caduca, magis 11 gaudeamus
omnes pariter et laetemur, quia tales Domini hodie
invenimus margaritas, quibus nulla possint bona

saeculi comparari. Quas ut acquirere, obtinere, possidere
mereamur, auxilium nobis et gratia cum virtute,
ab ipso Domino postulanda est, cui sit gloria in saecula
saeculorum. Amen.

Galilaea in Jordanem descendit. Sed Joannes Deum
suum per Spiritum sanctum recognoscens, cujusne
calceamenta quidem dignum se fuisse portare professus
fuerat, implere quod jubebatur excusat: quia
non credebat ei necessarium baptismum esse, quem
sciret ad hoc venisse, ut baptismo suo mundi peccata
deleret; et idcirco baptizari se ab eo potius
oportere testatur, dicendo: Ego a te debeo baptizari;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.