PL 20, col. 343

Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

Ut cum detrectaverint de vobis, opera justitiae
magnificent Deum nostrum
[(I Petr. III, 16)]
. Potest
autem et aliter intelligi, quia multiplex intelligentia
spiritalis est, ut in lucerna ipsum Dominum significare
noscamus, propter assumpti corporis humilitatem.
Hic quidem, non solum 42 secundum gloriam
divinitatis, Sol justitiae nuncupatur, sed secundum
assumpti corporis sacramentum etiam lucerna ostenditur;
quia cum Deus esset gloriae et majestatis
aeternae, humilis in hoc mundo tamquam lucerna
apparuit. Et non sine causa tamquam lucerna: quia
lucerna per noctem lucere consuevit. Idcirco itaque
in hoc mundo humilis tamquam lucerna apparuit:
ut tenebras erroris de cordibus nostris et ignorantiae
noctem depelleret; qui in hoc mundo velut in nocte

positi degimus. Hujusmodi ergo lucerna, id est incarnatio
Christi ostensa a Lege et prophetis, jam
non obscura praedicatione legis tamquam modio legitur,
nec infidelitate Scribarum ac Pharisaeorum
velut quodam vase perfidiae operitur: sed in cruce,
velut in candelabro, constituta, omnem Ecclesiae
domum illuminat. Secundum mysterium itaque incarnationis,
lucerna est; secundum gloriam vero Divinitatis,
Sol justitiae est. Denique in ipso crucis
candelabro, tamquam Sol resplenduit, cum per
Apostolorum praedicationem, quasi per quosdam
radios, universo orbi clarissimum suae cognitionis
lumen invexit Dominus et Salvator noster, qui est
benedictus in saecula.
43 TRACTATUS VI. In caput V Evangelii S. Matthaei.

I.
Deinde ait: Nolite putare, quia veni solvere Legem
aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere [(Matth. V, 17)]
.
Non ad dissolvendam Legem vel
Prophetas Filius Dei venit, qui auctor est Legis et
Prophetarum; quia ipse Moysen ad tradendam Legem
populo dedit, et Prophetas ad praedicationem futurorum
sancto Spiritu mundavit: Non ergo, inquit, veni solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere.
Implevit autem Legem et Prophetas hoc modo;
dum ea quae scripta erant in Lege et Prophetis, ipse
consummavit. Unde cum acetum in cruce oblatum
sibi bibisset, ait: Adimpletum est [(Joan. XIX, 30)]
:
ut evidenter ostenderet, omnia quae de se in Lege

et Prophetis scripta erant, etiam usque ad aceti
potum esse completa. Adimplet Legem omni modo,
dum mysterium paschae vel agni, olim in figura
monstratum, passionis suae sacramento complevit.
Unde ait Apostolus: Nam et pascha nostrum immolatus
est Christus [(I Cor. V, 7)]
. Adimplet Legem,
dum sacrificia Legis, omniaque exempla in se praefigurata,
accipiendo corpus, veritatis ratione complevit.
Vel certe adimplet Legem, dum praecepta
Legis quae dederat, evangelicae gratiae suae supplemento
confirmat. Quam autem Legem venit adimplere,
in sequenti demonstrat dicendo: Donec 44

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.