PL 20, col. 344

Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

coelum et terra transeant, iota unum vel unus apex a
Lege non cadent, donec omnia fiant
[(Matth. V. 18)]
.
Quam vera igitur ac divina sit praedicatio Legis, ex
hoc ipso cognoscimus, de qua ne iota quidem vel
unum apicem posse cadere Dominus manifestat.
Quamquam in hoc iota vel apice Legis, etiam sacramentum
crucis possit intelligi, quia iota et apex
quamdam in se imaginem crucis ostendunt, quae a
Lege ac Prophetis praedicata nulla ratione poterat
praeteriri.
II.
Deinde ait: Qui solverit, inquiens, unum de
mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus
vocabitur in regno coelorum [(Ibid., 29)]
. Cum
mandata minima solvere impium sit, multo magis
magna et maxima. Unde per Salomonem id ipsum

Spiritus sanctus contestatur, dicens: Qui modica
spernit, paulatim decidet [(Eccli. XIX, 20)]
. Et idcirco
nihil est de praeceptis divinis solvendum, nihil mutilandum,
sed totum fideli ac devota mente servandum
atque docendum, ne regni coelestis gloria amittatur:
quia, quae judicio infidelium vel hominum
saeculi minima putantur et parva, haec apud Deum
non sunt parva, sed necessaria. Qui autem docuerit
et fecerit, hunc magnum futurum Dominus ostendit
in regno coelorum. Quapropter non solum verbis
operandum est, sed et factis; nec ut doceas tantum,
sed ut quod docueris, facias. Et audiamus ipsum
Dominum hujusmodi doctores, qui dicunt et non
faciunt, 45 in Evangelio increpantem: Vae, inquit, vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia oneratis homines

oneribus, quae portari non possunt, ipsi autem
non tangitis digito vestro sarcinas ipsas
[(Matth. XXIII,
4)]
. Unde et Apostolus ait: Non, inquit, auditores
Legis justi sunt apud Deum, sed factores Legis justificabuntur [(Rom. II, 13)]
.
Si hoc etiam de audientibus
dicit, quid de doctoribus intelligendum est? Inde et
Salomon ait: Noli esse citatus in lingua tua, et segnis
ac remissus in operibus tuis [(Eccli. IV, 34)]
. Et ideo
oportet eum qui docet, exemplum ex se praebere
purae fidei per honestatem conversationis suae, ut
Apostolus Timotheo scribit: Forma, inquit, esto fidelium [(I Tim. IV, 12)]
.
Et iterum: Exemplum te
ipsum praebens operum bonorum, in justitia, in castitate,
in sobrietate, per doctrinam sanam [(Tit. II, 7, 8)]
.
Unde et ipse Filius Dei, qui magister et dominus

legis est, ad exemplum nostrum, cuncta quae docuit,
voluit rebus ipsis implere.
III.
Et addidit: Nisi abundaverit justitia vestra plusquam
Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in
regnum coelorum [(Matth. V, 20)]
. Reprehenditur justitia
Scribarum et Pharisaeorum, quia non fidem promissionis
divinae, sed humanam laudem et saeculi
gloriam quaerebant, sicuti habemus exemplum de
illo Pharisaeo superbo et elato; qui ut sibi videbatur,
justitiae suae merita praeferens, impudenter se, elato
animo ac superbis vocibus, in conspectu Dei jactabat [(Luc. XVIII, 11)] .
Retinebant ergo speciem justitiae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.