PL 20, col. 35
De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne
Videtis ergo omnia eos in tractatu ipsorum, non
evangelica fide, sed subdola malignitate ad seducendos
simplices quosque posuisse. Non jam tam suspectum,
quam manifestum omnibus esse debet, ita
eos Deum de Deo posuisse, ut Arius tradere solebat,
ut ex Deo factus sit, non ex Deo natus. Qui si natus
est, unius substantiae est: si factus est, verus Filius
non est: et si verus Filius non est, nec verus Deus
est: aut si verus Deus est, et de Patre non est, duo
sunt habentes singuli et voluntates proprias, et
imperia diversa: vel si concordia tantum et societate
unum sunt, non tamen et substantia verus, ut
jam dixi, Deus non est.
Sic erit Deus, ut Moyses Pharaoni [(Exod. VII, 1)] ,
potestate, non genere: Filius quoque ita credendus
erit, ut per Esaiam populo dictum est: Filios genui
et exaltavi [(Isa. I, 2)]
; et alibi: Dii estis, et filii Altissimi
omnes [(Psal. LXXXI, 6)]
. Sed et primogenitus
ita habebitur, quomodo et Israel a Deo primogenitus
filius appellatus est [(Exod. IV, 22)] . Nec non et primogenitus
totius creaturae, quasi in ordine factorum
primogenitus habeatur; ut ex eo seriem quamdam
creandis mundi rebus assignent.
Denique sublato ὁμοούσιον, id est, unius substatiae
vocabulo, ὁμοιούσιον, id est, similem factori suo
posuerunt; cum aliud sit similitudo, aliud veritas.
Nam et homo ad imaginem et similitudinem Dei
factus est [(Gen. I, 26)] , nec tamen Deus est: nec quod
Deus est, homo exstitisse credendus est. Ita et Filium
Dei similem volunt, ut eum aliunde similem,
non de ipsa una sancta et beata Patris substantia
dicant. Qui si de Patris substantia non est, ἐξ οὐκ ὄντων
est, id est, ex nullis exstantibus, ut idem Arius
tradidit: sublato enim eo quod Pater est, undecumque
fuerit Filius, necesse est ut et initium ex nihilo,
et ortum ex tempore habeat: nihil enim sine initio,
nisi solus Deus.
Unde et Filius, sicut ipse Dominus ait: Ego et
Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
. Quod ideo dixit,
ut duarum personarum vocabula in unius deitatis
majestate monstraret, sicut et propheta ex voce
Dei: Eructavit, inquit, cor meum Verbum bonum:
dico ergo opera mea regi [(Psal. XLIV, 2)]
. Vides ergo
hoc Verbum bonum Filium Dei esse, quem non
aliunde quam de paterno pectore, et ut ita dixerim,
de utero cordis Dei credimus natum. Et proinde
eum regem appellat, quia ipse est rex regum: Deum
Dominum, cui omnia divina opera succumbunt, qui
dixit: Omnia quae Pater habet, mea sunt [(Joan.
XVI, 15)]
.
De hoc et Evangelista: In principio, inquit, erat