PL 20, col. 36

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

Verbum, et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum.
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum
est nihil [(Joan. I, 1-3)]
. Igitur quod in principio
erat, semper fuisse credendum est: sed nec aliunde
esse, quam ex eo qui principium non habet, id est,
de corde Partis; quia eructavit, inquit, cor meum
Verbum bonum [(Psal. XLIV, 2)]
Non enim dixit: In
principio factum est Verbum; sed in principio, inquit, erat Verbum.
Quodcumque principium Verbi
assignare volueris, praejudicatum habebis quia in
principio, inquit, erat.
Non quod duo principia ex rerum diversitate dicamus,
sed quia Sermo Filius semper cum Patre
est, et de Patre natus est. Ac proinde cujus origo
principium non habet, sempiternus cum Patre credendus

est; quia nec Pater potest umquam sine Filio
nominari, nec Filius sine Patre vocari: ac per
hoc semper Filius, quia semper Pater.
Et Deus, inquit, erat Verbum. Quod Deus est,
semper est; ne si semper non fuerit, verus Deus
esse non possit, sicuti et in Sophiae nomine quia secundum
Apostolum [(I Cor. 1, 24)] ipse est Sapientia
Patris. Ego inquit, ex ore Altissimi prodivi [(Eccli.
XXIV, 5)]
. Non ergo aliunde quam de Patre, quia semper
cum Patre. Et ideo Sapientia Dei appellatur, ut
numquam Pater sine Sapientia, hoc est, sine Filio
suo fuisse credatur. Haec est illa Sapientia ineffabilis
quae initium viarum Dei apud Salomonem [(Prov.
VIII, 22)] vel condita, vel genita, vel creata describitur;
quam tamen sic conditam dicit, ut semper

eam cum Deo fuisse ostendat. Quod enim initium
Deo dabis, ut initium possis Sapientiae ipsius consignare?
Non enim ita Deus Sapientiam suam condidit,
quasi aliquando sine Sapientia fuerit: sed cum
initium viarum suarum dicat, initium motus operis
alicujus ostendit; ut hoc initium habeat Sapientia
Dei, quod de Deo processit ad creanda omnia tam
coelestia quam terrestria, non quo coeperit esse in
Deo. Creata est ergo Sapientia, immo genita, non
sibi quae semper erat, sed his quae ab ea fieri oportebat;
ut quia quanta et qualis esset sciri non poterat,
de effectu operum suorum virtus ejus et potentia
nosceretur: ut quod de conditis aestimamus,
tunc magis timeremus cum facta miramur.
Caeterum si tu creatam Sapientiam dicas, ut Filium

Dei creaturam intelligas; occurrit tibi Apostolus,
condemnans eos qui creaturam colunt, dicens: Propter quod tradidit illos Deus in desiderium cordis
eorum in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora
sua in semetipsis, qui commutaverunt veritatem
Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae
potius quam creatori, qui est benedictus Deus in saecula
[(Rom. I, 24, 25)]
.
Haec est, inquam, illa Sapientia Dei, quae dicit: Ego ex ore Altissimi prodivi
(Eccli, XXIV, 25), universalitatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.