PL 20, col. 37

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

conditrix et effectrix, id est, Filius Dei
per quem omnia, et in quo omnia; quia ut Apostolus
dixit: In ipso constituta sunt universa in coelis et
in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes,
sive Virtutes, sive Principatus, sive Potestates:
omnia per ipsum, et in ipso condita sunt: et ipse
est ante omnia, et omnia in ipso constant [(Coloss. I,
26)]
. Hinc et Salomon: Cum sit, inquit, una, omnia
potest; et permanens in se, omnia innovat, et per nationes
in animas sanctas se transfert [(Sap. VII, 27)]
.
Quod confirmans Apostolus ait [(Ephes. III, 16)] in
interiore homine habitare Christum; ut per quem
a principio omnia facta sunt, per ipsum et in fine
cuncta salventur.
CAPUT III. Solvuntur argumenta quibus Ariani haeresim suam astruunt, dicentes potissimum propterea ὁμοούσιον admitti non oportere, quod in Scripturis divinis non contineatur.

Sed dicis mihi ὁμοούσιον, id est, unius substantiae
nomen ob hoc potius quam creatorem adorant,
servantes eadem utique quae Apostolus dixit: Ut in
nomine Jesu omnes genu flectant, coelestium, terrestrium
et infernorum; et omnis lingua confiteatur [(Philipp. II, 10)]
. Et Moyses: Adorent, inquit, eum omnes
angeli Dei [(Deut. XXXII, 43, sec. LXX)]
. Et David: Omnes reges adorabunt eum
[(Psal. LXXI, 1)]
. Quod
quidem in Scripturis non diceretur, sed quia ipse est
Sermo Filius omnium opifex.
Sed dicis ὁμοούσιον, nominari non oportere,
quia in Scripturis divinis non contineatur. Quaero et
ego, homo, qui hoc prohibes; si ideo nominari non debet,
quia scriptum non est, an quia ita credi non liceat?
Quod si ita credendum est, cur non ita profitendum? Corde enim,
inquit Apostolus, creditur ad justitiam:
ore autem confessio fit ad salutem [(Rom. X, 10)]
.
Aut si ideo nominandum non est, quia nec ita
credendum; obtinuit Arianae labis assertio, quae
ideo Patrem et Filium unius substantiae denegavit,
quia Filium Dei modo ex nihilo, modo ex Patre, sed
ab alia substantia, quando voluit, et quomodo voluit,
et unde voluit factum inducit; dummodo aliunde

eum, et non de eo quod Pater est, exstitisse confingat.
Quem etsi natum dicit, sed hoc dicto tenus;
quia rursum omne quod natum est, factum intelligit;
eo quod et nos a Deo geniti appellemur, quos
constat esse facturam.
Vel si Arianus non es, et verum Filium de vero
Patre natum, non factum agnoscis; cur non eum
cum Patre unam substantiam dicis. Frustra times,
homo, profiteri quod credis; et frustra credis si ita

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.