PL 20, col. 449
De laude sanctorum (Victricius Rothomagensis), J. P. Migne
genus non esse, ex cujus materia figmentoque diffusa
per omnes humani corporis fetura succrevit.
Ergo, sanctissimi fratres, primum id scire debemus,
homines inter se non natura, sed loco et tempore,
et opere, et cogitatione distare. Diversitas enim
unitati extranea est. Unitas late sine sui diffunditur
detrimento. Quod si omnium hominum unum corpus
esse rationis oculi perviderunt, sequitur, ut in
Christo, et in Ecclesia viventibus pari argumento
unam beneficio adoptionis et carnis, et sanguinis,
et spiritus credamus esse substantiam. Initium novae
legis est praeteritorum ablutio delictorum. Salvator
autem, quamvis esset prioris, tamen melioris
testamenti sponsor accessit. Necesse est ergo ut sit
in his una virtus, in quibus est sacramentorum una
perfectio. Ait enim Apostolus: Vos estis corpus
Christi, et membra, et Spiritus Dei habitat in vobis.
Cum igitur Scriptura docente firmemur Baptismatis
sacramento divino nos spiritui posse conjungi, eademque
ratione dicamus etiam corpora nostra cum
membris filii glutino perseverantis confessionis
astringi, nihilque unitati perire per gratiam, quae
dubitatio est, etiam Apostolos Martyresque nostros
perfectam absolutamque meruisse concordiam?
Cum enim spiritus Dei sit, et Deus filius Christus,
qui aequabili potestate opinionem injuriosae subjectionis
explodit, qui venerabili triumpho membrorum,
morti spatium non reliquit, qui singularitatis
abnuit nomen, qui nec finem aut initium ullis sui
partibus sentit, Apostoli autem, sanctique et per
spiritalis mysterii sanctionem, et per corporis victimam,
et per sanguinis censum ac sacrificium passionis
ascendere solium Redemptoris, ipso in Evangelio
dicente: Cum sederit filius in throno gloriae suae,
sedebitis et vos super duodecim tribunalia judicantes
XII tribus filiorum Israel. Et iterum: Cui remiseritis
remissa erunt, et quem ligaveritis, ligatus habebitur.
Relinquitur ergo, ut toti cum toto sint Salvatore.
Nam quibus nihil est in professione dissimile, his
totum est in Deitatis veritate commune. Per justitiam
etiam fiunt comites Salvatoris, per prudentiam
aemuli, per usum artuum concorporei, per sanguinem
consanguinei, per hostiae consummationem fiunt
crucis aeternitate consortes. Scriptum est enim: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum.
Si
igitur communis pater, communes et filii, si communes
filii, communis haereditas, si communis haereditas,
communis aeternitas. Sancti autem sunt per
victoriam immortalitate donati, superest, ut non
divisa, sed una sit auctoritas voluntatum. Ipso hoc
apud patrem Domino prosequente: Pater, sanctifica
illos in veritate, verbum tuum veritas est. Sicut tu me
misisti in saeculo, et ego misi eos in saeculo. Et pro
eis sanctifico me, ut sint et ipsi sanctificati in veritate;
non solum pro his te rogo, sed etiam pro eis qui credituri
sunt in me, per verbum ipsorum. Ut omnes unum