PL 20, col. 450

De laude sanctorum (Victricius Rothomagensis), J. P. Migne

sint, sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi sint in
nobis, ut hoc saeculum credat, quia tu me misisti, et
ego mitto eos. Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis,
ut sint unum sicut nos unum sumus. Ego in illis, et tu
in me, ut sint consummati in unum, ut cognoscat saeculum,
quia tu me misisti et dilexisti illos, sicut me
dilexisti. Rapitur enim a dignis imperium salutare,
quisquis extulerit sacrae confessionis insigne.
VIII.
Alia est, dilectissimi, immortalitas, quae
sine conceptione fragilitatis, est sempiterna.
Alia, quae largitate conceditur. Nos autem Apostolis,
et Martyribus donatam immortalitatem
negare non possumus. Sed illud assumimus post
indeptam divinitatem, nihil esse, quod Trinitatem
a sanctorum oblatione secernat; quoniam ipsa eos

veritas edidit Trinitatis. Plenam enim perfectamque
esse Dei naturam necesse est confiteri. Alioquin fit
injuria, si negemus, dicente Domino: Qui me negaverit,
et meos sermones, coram hominibus, et ego eum
negabo coram Patre meo et Angelis ejus. Huc accedit,
quod ultra nihil recipit plenitudo. Sanguis autem
post Martyrium praemio divinitatis ignescit. Facessat
ergo distinctionis injuria, cum sit eadem copula
claritatis. Vado, ait, ad Patrem meum, et ad Patrem
vestrum. Videtis itaque, amantissimi, hoc esse Patris,
et Filii per naturae proprietatem, quod est Sanctis
per suscepti muneris unitatem. Deus longe lateque
diffunditur, et suum lumen sine sui feneratur detrimento.
Quacumque in parte totus est, sensus totus,
visus totus, animi totus sui. Non potest ergo non

esse perfectus in Apostolis qui est perfectus in toto.
Forsitan hoc loco quispiam exclamet, et dicat, Ergo
hoc martyr, quod prima virtus, et absoluta, inenarrabilisque
substantia Deitatis? dico idem esse per
beneficium, non per proprietatem; per adoptionem,
non per naturam. Eoque fieri ut cum dies magnus
advenerit, nec acquisisse videatur ille qui acceperit
imperium, nec minuisse ille, qui dedit. Clementis
bonique disceptatoris est, praedicare ante, quid caveas.
Ecce nobis velut praelato reliquiarum suarum
lumine tramitem veritatis ostendunt. Docent reverentiam,
fidem, prudentiam, justitiam, fortitudinem,
concordiam, continentiam, castitatem, dum in
obsessis corporibus, his quae sunt contraria puniunt,
et vitiorum amovent labes. Sed hanc misericordiam,

et hunc docendi affectum, has denique reliquiarum
divitias, et hos ignitos luminis radios in se habent;
etiam cum nostra coeperint delicta pensare. Boni
regis est absque gratia judicare. Ibi mera veritas invenitur,
ubi nulla est in unam partem declinatio cognitoris.
Nos autem ab ipsis, quibus nunc utimur
beneficiis adjuvamur. Ergo in unum velut acervum
omnis quae nunc diffusa est Sanctorum bonitas colligetur,
ut sine gratia, sine appellationis injuria
sceptrum teneant judicantis. Peccata sunt tenebrae,
lux innocentia. Necesse est ergo ut carcer appareat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.