PL 20, col. 451

De laude sanctorum (Victricius Rothomagensis), J. P. Migne

tenebrarum, cum coeperit de se in se redire quod
lucis est.
IX.
Solis lata sunt beneficia; omnia terrarum spatia,
omnium domiciliorum oculos replet, et illuminat,
et a se sui copia non recedit. Munus suum effundit
et recipit intumque possidet quantum fuerat
ante largitus; donat, et donatarum rerum dominus
invenitur. Haut aliter, charissimi, ante diem judicii
in cunctas Basilicas, in omnes ecclesias, in omnium
denique fidelium pectus justorum splendor infunditur,
in se scilicet rediturus cum personam sumpserit
judicantis. Si cui vilis ista comparatio videbitur, in
hoc accipiat majestatis esse, non erroris, quod divinis
corruptibilia, quod magnis parva collidimus.
Primordia quae generis sunt expertia, nesciunt definiri.

Inclinata substantia Deitatis in se suae similitudinis
retinet dignitatem. Nec qualitas, nec quantitas
reperitur, cui Trinitas possit aequari. Coelestis ratio
docetur, non comparatur; insinuatur, non ornatur.
Docuit ergo nos divinitatem solis exemplum. Non
tamen se miscuit unitati. Jam illud omnibus liquet,
ex nihilo Deum fecisse, quod non erat, unde saepe
dialecticorum virus eliditur.
Si enim ex inani rerum auctor Deus vas hoc spiritale,
et membra composuit, cur non potuit animatum
corpus, et velut sanguinis fermento globatum ad
sui luminis transferre substantiam? Sed nos in tanta
gratulatione librum tumultu quaestionum refercimus.
Nec immerito, indagatio enim veritatis, voluptas est
inquirentis. Sic Deus, sic Salvator agnoscitur, sic

triumphus porrectus salutaribus brachiis invenitur,
sic corporibus aeternus splendor acquiritur.
Angelos ignitae majestatis spiritum continere
coelesti oratione percipimus: sic enim
legimus: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros
ignem urentem. Ergo si in corpore cruor est, cruor
autem ipse superno miscetur ardori, nihil superest
quaestionis, quin unam eamdemque beatorum colligamus
esse cum universitate concordiam. Illa nunc
est, charissimi, ex animis nostris abstergenda,
abolendaque suspicio, ne quis forte vulgari errore
deceptus in minutiis justorum, et in hac apostolica
consecratione, non putet totius corporeae passionis
consistere veritatem. Nos autem id tota fide, et
auctoritate clamamus, in reliquiis nihil esse non

plenum. Nam integri artus sunt, ubi est integra
medicina. Carnem dicimus glutino sanguinis contineri,
spiritum quoque madentem sanguinis rore,
flammeum Verbi affirmamus duxisse ardorem. Quod
cum ita sit, certissimum est Apostolos, Martyresque
nostros integris ad nos venisse virtutibus. Id ita
esse, etiam praesentibus beneficiis admonemur. Nam
cum jus translationis ipsis volentibus agnoscamus,
illud intelligimus, non ipsos sibi inferre propria
disseminatione jacturam, sed spargere beneficia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.