PL 20, col. 46

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

fuerant; ut limus cum in hominem figuratur, limus
esse jam desinit: aut pisces, aut aves cum de aqua
procedunt, ex eo jam non aqua, quia aliud: ut lutum
figuli, cum solidatur in testam: ut lapis, cum dissolvitur
decoctus in calcem: ut arena, cum mutatur in
vitrum, et caetera quae longum est recensere. Sed
multum interest, stulte haeretice, inter ea quae
facta sunt, et eum qui omnia, quemadmodum voluit,
fecit. Quae facta sunt, ascriptae conditioni deserviunt:
qui vero fecit, suae voluntatis et proprii juris est.
Neque potest in aliud, quam quod est, aliquo cogente,
mutari: sed prout vult, et cui vult, se demonstrat.
Nam si angeli in figura hominum saepe sunt visi, et
tamen aliud non sunt, quam quod se esse norunt,
neque substantiam mutant, cum formam humani

corporis sumunt; quanto magis ipse Dominus noster,
qui omnia fecit, qui ipsis angelis, ut hoc possent,
sua institutione concessit?
Huc accedit quod sic Filium Dei, ut jam dictum
est, visum a patribus approbamus, ut non totum in
illo, quod Deus est, videretur: sed dispositiones
rerum futurarum, quae suis quibusque temporibus
complendae erant, in illo per imaginem cernerentur.
Nam quis Filium Dei videre potuit, antequam conspicabilem
materiam, sicut ei placuit, assumpsit, vel
ipsum hominem induere dignatus est?
Qui etsi Abrahae visus est [(Gen. XVIII, 1)] , sed
in forma humani corporis visus est, quo scilicet
postremis temporibus in homine venturus esse
ostenderetur.
Jacob etiam alibi in angelo, alibi aeque videtur in
homine [(Gen. XXVIII, 13)] . Qui ideo se in angelo
demonstravit, at nuntium se magni consilii indicaret:
in homine vero, cum quo et colluctatus fuisse describitur;
ut imaginem futurae colluctationis quam cum
Israel habiturus erat, cum secundum hominem advenisset,
praecipue indicaret. Sed ut Dominum crederet,
cum quo tanto certamine sub figura hominis
luctabatur, Israel [(Gen. XXXII, 24)] , id est, homo
videns Deum, nomen accepit. Vidi, inquit, Deum
facie ad faciem, et salva facta est anima mea [(Ibid.,
30)]
. Et utique figuram hominis viderat, quam Deus
Dei Filius induerat.
Moysi in rubo in flamma ignis apparuit [(Exod.
III, 2)] , ut lumen credentibus, incredulis judicium

demonstraret; quia Christus credentibus salus est,
non credentibus poena, ut Apostolus ait: Aliis odor
vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem [(II Cor.
II, 16)]
.
Populum Israel in columna nubis per diem, et
per noctem in columna ignis quasi dux itineris praecedebat [(Exod. XIII, 21)] ;
ut baptismi gratiam per nubem,
et donum sancti Spiritus per ignem ostenderet;
quia apostolus Paulus in nube patres baptizatos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.