PL 20, col. 47
De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne
scribit [(I Cor. X, 2)] , et Spiritum sicut ignem esse
Apostolorum Acta declarant [(Act. I, 3)] .
Vides ergo per omnia, haeretice, characteres divinarum
Scripturarum in honorem Dei patribus praeostensos;
non tamen ipsum Deum, ut est proprie
revelatum. Denique cum Moyses oraret ut faciem
Dei pure videret, quid ad illum continuo Deus? Non
poteris, inquit, videre faciem meam; non enim videbit
homo faciem meam, et vivet [(Exod. XXXIII, 20)]
. Hoc
ipso quod negatur aspectus, claritas assignatur, quae
scilicet tanta est, quanta credenda est, quae invisibilis
indicatur. Cum ergo Moyses qui et situm coeli,
et ordines mundi, et elementorum vices, totius denique
orbis ornamenta digesserit, indicarit, expresserit;
cui ipse Dominus testimonium perhibuit dicens:
Nemo erit ex prophetis ut servus meus Moyses,
cui facie ad faciem, ore ad os locutus sum
[(Num. XII,
7, 8)]
; Deum tamen pure videre non potuit. Merito quidem
prophetia omni dignus, sed non usque adeo ut
intueri Deum valeret, qua homo tantummodo esset.
Et utique haec omnia Filii verba defendimus,
quem in monte Sina cum Moyse locutum esse scimus [(Exod. XXXI, 18)] ,
qui agendis explicandisque
rebus a Patre advenerat; quia omnia a principio
per ipsum et ordinari, et explicari, et manere convenerat,
ut habendi Filii haec praecipua ratio constaret.
Et tamen sic visus accipitur, ut alicujus conspicabilis,
ut dixi, materiae dispositione assumpta
videretur, salva scilicet invisibilitate ejus, quam a
conspectu omnium majestas interfusa seposuit. Non
enim sic humanis aspectibus revelatus est, ut tota
in illo deitas appareret: sed ad vicem speculi cum
conceptos intra lucem suam vultus quasi ad plenam
effigiem hominis includit; ita majestatis ejus praeeunte
fulgore, intra id visum est, quod imaginem
veritatis, non ipsum Deum proprie demonstraret.
Sic et cum hominem induere dignatus est, non
labem aeternitati intulit; ut spiritum in carnem mutaret,
sed ut suscepto homine immortalitatem atque
aeternitatem coelestis vitae praestaret. Nam etsi Apostolus
semet ipsum exinanisse dicit [(Philipp. II, 7)] ,
formam servi suscipiendo; non utique sic exinanitum
accipimus, ut aliud, quam quod fuerat, idem
Spiritus fieret: sed ut seposito interim majestatis
suae honore, humanum corpus indueret, quo suscepto,
salus gentium fieret. Ut enim sol cum nube tegitur,
claritas ejus comprimitur, non caecatur; et lumen
illud quod toto orbe diffusum claro splendore
cuncta perfundit, parvo admodum obstaculo nubis
includitur, non aufertur: sic et homo ille quem Dominus
Jesus Salvatorque noster, id est, Deus Deique
Filius induit; Deum tamen in illo non intercepit,
sed abscondit.