PL 20, col. 471

Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

sed pro populo Christi cogimur praestare rationem,
disciplinam deificam populum erudire
debemus. Exstiterunt enim nonnulli qui, statuta
majorum non tenentes, castitatem Ecclesiae sua praesumptione
violarent, populi favorem sequentes, et
Dei judicium non timentes. Ergo ne silentio nostro
existimemur his praebere consensum, dicente Domino
[(Psal. XLIX, 18)] : Videbas furem et currebas
cum eo; haec sunt quae deinceps, intuitu divini judicii,
omnem catholicum episcopum expedit custodire.
CAP. I.
3.
Primum, ut extra conscientiam metropolitani
episcopi nullus audeat ordinare [(Dist.
LXIV, c. 5)] ; integrum enim est judicium, quod plurimorum
sententiis confirmatur: nec unus episcopus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.