PL 20, col. 470

Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

regionibus propriis ecclesiis praesident, regularum
hunc librum quasi didascalicum atque monitorem
sedulo insinuare; ut et nostros cognoscere, et ad
fidem confluentium mores valeant docendi sedulitate
formare. Aut enim propositum suum ex hac nostra
congruenti lectione cognoscent, aut si quid adhuc
desideratur, facile poterunt ex bona imitatione supplere.
2.
Apostolatus et episcopatus exordium a Petro. --Incipiamus
igitur, adjuvante sancto apostolo Petro,
per quem et apostolatus et episcopatus in Christo
coepit exordium, ut quoniam saepe plures emerserunt
causae, quae in aliquantis non erant causae, sed
crimina, ut de caetero sollicitudo sit unicuique sacerdoti
in sua Ecclesia curam hujusmodi habere,

sicut apostolus praedicat Paulus [(Ephes. V, 27)] , talem
Ecclesiam Deo exhibendam, non habentem maculam
aut rugam, ne alicujus morbidae ovis afflatu conscientia
nostra contaminata violetur. Propter eos
igitur, qui vel ignorantia vel desidia non tenent ecclesiasticam
disciplinam, et multa non praesumenda
praesumunt, recte postulasti, ut in illis partibus
istiusmodi, quam tenet ecclesia Romana, forma servetur.
Non quo nova praecepta aliqua imperentur,
sed ea, quae per desidiam aliquorum neglecta sunt,
ab omnibus observari cupiamus, quae tamen apostolica
et patrum traditione sunt constituta. Scriptum
est namque ad Thessalonicenses, Paulo monente [(II Thess. II, 14)] :
State, et tenete traditiones nostras,
quas tradidi vobis sive per verbum, sive per epistolam.

Illud certe tuam debet mentem vehementius excitare,
ut ab omni labe saeculi istius immunis, ante
Dei conspectum securus inveniaris. Cui multum
enim creditur, plus ab eo exigitur [(Luc. XII, 48)] ,
usura poenarum. Ergo quoniam non pro nobis tantum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.