PL 20, col. 469

Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

E veteribus collectionis Dionysii Exigui codicibus.
IX. Quod extra conscientiam metropolitani non ordinetur
episcopus. --X. Qui ad clerum suscipi non possint. Et
ut clericorum causae a propriis terminentur episcopis.
--XI Ut viduam clericus non ducat uxorem. --XII. Ut
si laicus viduam duxerit, clericus non fiat. --XIII. Qui secundam habuerit uxorem, clericus non sit.
--
XIV. Ut alterius clericum nullus usurpet episcopus
ordinare. --XV. Ut non rebaptizentur qui ad Ecclesiam
a Novatianis vel Montensibus veniunt. --
XVI. Quod sacerdotes et levitae cum mulieribus coire
non debeant. --XVII. Quod monachus, si clericus
factus fuerit, uxorem non ducat. --XVIII. Ut ex
curialibus clericus non fiat propter voluptates quas
a diabolo inventas exhibere compellitur. --XIX. De

virginibus velatis, si deviaverint. --XX. De virginibus
non velatis, si deviaverint.
INNOCENTIUS VICTRICIO episcopo Rotomagensi,
salutem.
1.
Etsi tibi, frater charissime, pro merito et honore
sacerdotii quo plurimum polles, vivendi et docendi
ecclesiasticae regulae nota sunt omnia, neque
est aliquid, quod de sacris lectionibus tibi minus
collectum esse videatur; tamen quia Romanae Ecclesiae
normam atque auctoritatem magnopere postulasti,
voluntati tuae morem admodum gerens, digestas
vitae et morum probabilium disciplinas annexas
litteris meis misi, per quas advertant Ecclesiarum

regionis vestrae populi, quibus rebus et
regulis Christianorum vita in sua cujusque professione
debeat contineri, qualisque servetur in urbis
Romae ecclesiis disciplina. Erit dilectionis tuae, per
plebes finitimas, et consacerdotes nostros qui in illis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.