PL 20, col. 468
Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne
praecipit; sed tertiam ipsis reservat. De iis autem,
qui praemissis conditionibus defuissent, videtur
dictum quod in ejusdem constitutionis fine adjicitur:
« Si praepositi horreorum, iique qui suscepturi
sunt magistratum, praepositi etiam pacis seu susceptores
diversarum specierum ad Ecclesiam (hoc
est ad Ecclesiae ministerium) crediderint aspirandum,
postquam officia impositae sollicitudinis aut
honoris aggressi sunt; ipsos primum antistites supernae
legis conveniet reluctari, ipsisque primum
adnitentibus ad eadem munia revocari: aut si hoc
neglexerint, a curialibus, judicio officii suffragante,
retrahendi. » Immo Arcadius de patris lege derogans,
constitutionem edidit anno 398, 27 Julii die,
consignatam, et Cod. Justin., lib. I, tit. 3, leg. 12,
relatam, qua curialem, si clericus fuerit ordinatus,
conventione praemissa statim reddi jubet: « Clericis
enim, inquit, ulterius legem prodesse non patimur,
quae cessione patrimonii subsecuta, decuriones clericos
esse non vetabat. » Hoc tamen de solis minoribus
clericis dictum esse probat quod idem imperator
anno 399 exeunte constituit [(Leg. 163)] : « Si qui ex
secundo patris nostri consulatu curiam relinquentes,
clericorum se consortio manciparunt, si jam episcopi,
vel presbyteri, diaconive esse meruerunt, in
sacris quidem et secretioribus mysteriis perseverent;
sed aut substitutos curiae offerre cogantur, aut
juxta legem dudum latam tradunt curiae facultates.
Residui omnes, lectores, subdiaconi, vel clerici
quibus clericorum privilegia non debentur, debitis
mox patriae muneribus praesententur. » Tot igitur
tamque diversis legibus non deerat judicibus occasio,
qua curiales in clerum adscitos importune repeterent,
indeque praesulibus ecclesiarum molestiam
crearent.
EPISTOLA II. E veteri exemplari Colbertino, not. 932.
I.
Ut extra conscientiam metropolitani episcopi nullus
episcoporum audeat ordinare. --II. Ut post remissionem
peccatorum non admittatur ad clerum qui
cingulum militiae habere elegerit. --III. Ut omnes
contentiones vel causae inter clericos cujuslibet ordinis
exortae, coram provincialibus, id est suis
episcopis, terminentur. Ut majores causae ad sedem
apostolicam post episcopale judicium referantur. --
IV. Ut clericus virginem uxorem accipiat. --V. Ut
laicus sive ante baptismum, sive post baptismum, si
viduam uxorem acceperit, non admittatur ad clerum.
--VI. Ut qui secundam duxerit uxorem, clericus
ordinari non debeat, etsi ante baptismum (tale) fuerit
sortitus connubium. --VII. Ut de aliena ecclesia
clericum ordinare nullus usurpet. --VIII. Ut venientes
a Novatianis vel Montensibus baptizati per
manus tantum impositionem suscipiantur. --IX. Ut
sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant.
--X. Ut monachus si ad clericatus ordinem niti
voluerit, a priori proposito, quod monachus gessit,
non debeat deviare. --XI. Ut qui corruptus ad clericatum
venire voluerit, spondeat se secundum veterum
regulam uxorem non ducere. --XII. Ut curiales
vel quibuslibet functionibus occupati, clerici
non fiant. --XIII. Ut ancillae Dei velatae, si publice
nubendo vel occulte se corruptioni tradiderint, non
admittantur ad poenitentiam, nisi cui se junxerant
de saeculo recesserit. --XIV. Ut ancillae Dei, necdum
sacratae, si post nubere voluerint, ad poenitentiam,
recipiantur.