PL 20, col. 474

Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

duxerit uxorem sive ante baptismum, sive post baptismum,
non admittatur ad clerum [(Dist. 34, c. 13)] ;
quia eodem videtur vitio exclusus. In baptismo enim
crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium
relaxatur.
CAP. VI.
9.
Ne is, qui secundam duxit uxorem,
clericus fiat: quia scriptum est [(I Tim. III, 2)] , Unius
uxoris virum Et iterum: Sacerdotes mei semel
nubant. Et alibi [(Tit. I, 6)] : Sacerdotes mei non nubent
amplius. Ac ne ab aliquibus existimetur, ante baptismum
si forte quis accepit uxorem, et, ea de saeculo
recedente, alteram duxerit, in baptismo esse
dimissum, satis errat a regula, qui in baptismo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.