PL 20, col. 475

Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

hoc putat dimitti: remittuntur peccata, non acceptarum
uxorum numerus aboletur: cum utique uxor
ex legis praecepto ducatur in tantum, ut et in paradiso
cum parentes humani generis conjungerentur,
ab ipso Domino sint benedicti [(Gen. I, 28)] ; et Salomon
dicat [(Prov. XIX, 14)] , A Deo praeparabitur viro
uxor. Quam formam etiam sacerdotes omnes servare
usus ipse demonstrat Ecclesiae. Satis enim absurdum
est aliquem credere, uxorem ante baptismum
acceptam, post baptismum non computari; cum benedictio,
quae per sacerdotem super nubentes imponitur,
non materiam delinquendi dedisse, sed formam
tenuisse legis a Deo antiquitus institutae doceatur.
Quod si [(Dist. 34, c. 13)] non putatur uxor esse
computanda, quae ante baptismum ducta est, ergo

nec filii, qui ante baptismum geniti sunt, pro filiis
habebuntur.
CAP. VII.
10.
Ut de aliena Ecclesia clericum
ordinare nullus usurpet [(Dist. 71, c. 2)] , nisi ejus
episcopus precibus exoratus, concedere voluerit.
Hoc etiam synodus statuit Nicaena [(Can. 17)] , ut abjectum
ab altero clericum altera ecclesia non recipiat.
CAP. VIII.
11.
Ut venientes a Novatianis vel
Montensibus per manus tantum impositionem suscipiantur;
quia quamvis ab haereticis, tamen in
Christi nomine sunt baptizati: praeter eos, qui si
forte a nobis ad illos transeuntes rebaptizati sunt.
Hi si resipiscentes, et ruinam suam cogitantes, redire
maluerint, sub longa poenitentiae satisfactione

admittendi sunt.
CAP. IX.
12.
Praeterea quod dignum et pudicum
et honestum est, tenere Ecclesia omni modo debet,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.