PL 20, col. 483
Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne
canonum collectionem ante annos 800 concinnatam
complectens, in quo quoties aliqua laudatur Toletana
synodus. Tolotana constanter appellatur. Cum igitur
etiam hic librarii Tolotana pro Toletana scripsissent, Tolosana
restituendum esse eo facilius censuerunt
antiquarii, quod et epistolam Innocentii ad Exsuperium
Tolosanum conspicerent, et in hujus epistolae
contextu, n. 3, Galliarum seu Galliorum, loco Galliciorum
seu Gallaecorum corrupte legerent. Praeterea
cum infra, num. 6, ubi ex Colbertini exemplaris
fide legimus, Rufinum in Toletano concilio erroris tui
veniam postulasse, pro Toletano exhibeat Corbeiense Tolosano,
idem mendum pari facilitate in inscriptionem
irrepere potuisse nemo non assentiet.
4.
Toletani I concilii patribus scripta est. --Quae
sit illa synodus, ad quam Innocentius modo scribit
et quando habita sit, disceptatur. Baronius in priore
Annalium editione duo pro certo posuerat: primum
quidem, scriptam esse hanc Innocentii epistolam ad
concilium Toletanum I; alterum vero, concilium
istud postremo Stilichonis consulatu, hoc est Christi
anno 405, fuisse celebratum. At in editione novissima
mutavit sententiam, ac persuasum habens Toletanum
I concilium primo Stilichonis consulatu, adeoque
anno Christi 400 consignandum esse, hanc epistolam
ad posteriorem aliquam Toletanam synodum
pertinere existimavit. Cui sententiae plures, nominatimque
Anton. Pagius subscribunt. Et prior quidem
opinio, qua Toletanum I concilium ad secundum
Stilichonis consulatum differebatur, defendi prorsus
nequit. Sed neque ulla videtur causa, cur concilium,
ad cujus episcopos Innocentius nunc scribit, a Toletano
I distinguamus. Quod ut evidentius fiat, quae
Toletani I concilii nomine vulgata sunt, expendere
operae pretium fuerit.
5.
Toletani I concilii vulgati tres patres. --In hoc
concilio tres distinguendae sunt partes. Prima constat
praefatione, canonibus 20 et episcoporum subscriptionibus.
Altera regulam fidei continet atque
octodecim capitula contra haereses, cum hac inscriptione: Incipit regula fidei catholicae contra omnes haereses,
et quam maxime contra Priscillianos, quam episcopi
Tarraconenses, Carthaginenses, Lusitani et Baetici fecerunt,
et cum praecepto papae urbis Romae Leonis ad
Balconium episcopum Galliciae transmiserunt.
Postrema
hoc titulo insignitur: Incipiunt exemplaria professionum
in concilio Toletano contra sectam Priscilliani
aera 438. Tum sequitur praefatio: « Post habitum
concilium kalend. Septemb., III nonas Septembris,
post diversas cognitiones tunc habitas, sub die
VIII iduum Septembrium excerptae sunt de plenariis
gestis professiones domini Symphosii et domini
Dictinii sanctae memoriae episcoporum, et domini
sanctae memoriae Comasii tunc presbyteri, quas inter
reliquos habuerunt in concilio Toletano de damnatione
Priscilliani vel sectae ejus in hunc modum:
Post aliquanta et inter aliquanta eodem tempore
acta, Dictinius episcopus dixit, » etc., scilicet reliqua
Dictinii professio, qua descripta subjicitur Comasii
professio, hac praefatione seu interlocutione
praemissa: « Aera qua supra sub diem III iduum
Septembrium professiones sanctae memoriae episcoporum
domini Simphosii et domini Dictinii et sanctae
memoriae Comasii tunc presbyteri. Comasius
dixit. » Demum hanc Comasii professionem excipit
« exemplar definitivae sententiae translatae de gestis.
Die qua supra episcopi dixerunt: Legatur sententia.
Et legit, » etc.
6.
Concilium exhibent anno 447 celebratum. --Tres
autem illae partes quomodo cohaereant inter se aut
ad unum et idem concilium referri queant, nemo
hactenus, quod sciam, explicuit. Tantum inter eruditos
convenit, mediam ad illud concilium, quod
Leo anno 447 ad Turibium scribens cogi praecepit,
pertinere; adeoque a Toletano I concilio esse alienam.
Hinc post Baronium Binius eam aliis duabus collectoris errore
insertam esse notat. Sed neque postremam