PL 20, col. 484

Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

commodius ad Toletanum I concilium referre
licet. Qui enim in ea interloquuntur episcopi, synodum
habere se indicant, cum jam defuncti essent
Symphosius, Dictinius atque Comasius, quos Toletani
I concilii tempore adhuc superstites, immo in ipso
concilio praesentes Priscillani haeresim damnasse
constat. Verum aptissime inter se cohaerebunt tres
illae partes, si ad generale Hispaniarum concilium,
quod Leonis papae jussu congregatum est, referantur:
adeo ut in eo primum praelecti sint atque confirmati
20 canones Toletani I concilii, tum fidei regula
condita, novi adjecti sint canones 18, ac postremo
nonnulla e plenariis Toletanae I synodi gestis
excerpta recitata sint. Quod igitur vulgatum est Toletanum
I concilium, aptius inscriberetur: Hispaniarum
concilium, quod Leonis praecepto Tarraconenses,
Carthaginenses, Lusitani et Boetici, anno
447, kalendis Septembris celebrarunt: cui et praemittuntur
Toletani I concilii anno 400 celebrati 20 canones,
et ejusdem concilii quaedam excerpta, de

plenariis ejus gestis descripta, subjiciuntur.
7.
Anno 400, Toleti habitum esse concilium. --
Verum istud concilium sic anno 447 restituimus, ut
aliud anno 400 Toleti habitum non negemus, sed
inde potius luculenter asseramus. De hoc Toletano
concilio Idacius in Chronico, ad annum 400, ita loquitur:
« In provincia Carthaginensi, in civitate Toleto,
synodus episcoporum contrahitur, in qua,
quod gestis continetur, Symphosius et Dictinius et
alii cum his Gallaeciae provinciae episcopi, Priscilliani
sectatores, haeresim ejus blasphemissimam cum
assertore eodem professionis suae subscriptione condemnant.
Statuuntur quaedam etiam servanda de
Ecclesiae disciplina, communicante in eodem concilio
Ortygio episcopo, qui Celenis fuerat ordinatus. »
Atqui concilium anno 447 jussu Leonis habitum primo
canones recenset ad disciplinam pertinentes,
quos Toletana synodus Stilichone consule, hoc est
anno 400 edidit: ac postmodum ex ejusdem synodi

gestis, more Hispanico aera 438, pro anno 400, consignatis,
non modo professiones exhibet Symphosii,
Dictinii et aliorum haeresim Priscilliani cum ipso
auctore condemnantium, sed et ejusdem concilii
sententiam, qua illis servatur honor suus, quaeque
in Ortygii gratiam clauditur his verbis: « Fratri autem
nostro Ortygio ecclesias, de quibus pulsus fuerat,
pronuntiamus esse reddendas. » Unde gestorum
illorum cum Idaciano Chronico manifesta est
consensio. Praeterea in mox dicta Toletanae synodi
sententia memoratur Simplicianus, ut qui Mediolanensem
Ecclesiam tunc regeret. Anno autem dumtaxat
397, Ambrosio successit Simplicianus, atque
ipse ante XVI Kalendas Julias anni 401, ut ex Carthaginensi
concilio Codici can. eccl. Afr., c. 56, inserto
liquet, Venerium successorem habuit. Et hinc
igitur confirmatur tempus quo Toletana synodus celebrata
est.
8.
Quatenus huic synodo scripta dici possit sequens

epistola. --His positis, cum exploratum sit atque indubitatum,
Toletanam illam synodum, cujus canones
et gesta in memorato Hispaniarum concilio referuntur,
anno 400 fuisse celebratam, nulla jam
restare videtur controversia, quin huic Toletanae
synodo sequens Innocentii epistola inscripta sit.
Primo enim in ea, ut num. 6 et 7 legere est, synodi
hujus gesta et decreta non semel laudantur. Deinde
Innocentius, num. 10, eos alloqui se notat episcopos,
« qui secundum regulas Nicaenas ordinationes
faciendas esse per sententiam decreverunt. » At vero
Toletani I concilii praesules « constituta primitus
concilii Nicaeni perpetuo esse servanda, nec ab iis
esse recedendum » in ipso prooemio cum decrevissent,
ad ea constituenda, quae in ordinationibus
servari debeant, progrediuntur. Non sic tamen ad
Toletanam synodum ut adhuc congregatam, sed ad
eos potius episcopos qui in illa convenerant, scribere
intelligendus est Innocentius. Nisi quis malit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.