PL 20, col. 530

Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

cum non possit inter peccata deputari, quod
Lex praecepit, et Deus junxit?
6.
Numquid si quis catechumenus virtutibus studuerit,
humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit,
eleemosynas fecerit, morti destinatos qualibet
ratione cripuerit, adulteria exhorruerit, castitatem
tenuerit; quaero si haec, cum factus fuerit fidelis,
amittit, quia per baptismum, totum quod vetus homo
gesserit, putatur auferri? Aspiciamus gentilem hominem
Cornelium, orationibus atque eleemosynis
revelationem, Petrumque ipsum vidisse: numquid
per baptismum haec illi ablata sunt, propter quae
baptismum ei videtur esse concessum? Si ita creditur,
mihi credite, non modicum erratur: quia quidquid
bene gestum fuerit, et secundum praecepta legis
custoditum, non potest agenti deperire, quod

quia ex Dei mandato efficitur, non potest dici peccatum:
et quod peccatum non est, solvi inter peccata
omnino non debet. Eritque integrum aestimare,
aboleri non posse prioris nomen uxoris, cum non
dimissum sit pro peccato, quia ex Dei sit voluntate
completum.
CAP. III.
7.
[(I, q. I, c. 17; Ivo p. 6, c. 59.)] Ventum
est ad tertiam quaestionem, quae pro sui difficultate
longiorem exigit disputationem: cum nos dicamus,
ab haereticis ordinatos, vulneratum per illam
manus impositionem habere caput. [Et ubi vulnus
infixum est, medicina adhibenda est, ut possit recipere
sanitatem. Quae sanitas post vulnus secuta, sine
cicatrice esse non poterit:] atque ubi poenitentiae remedium
necessarium est, illic ordinationis honorem

locum habere non posse [(Num. XIX, 22)] . Nam si,
ut legitur, quod tetigerit immundus, immundum erit:
quomodo id ei tribuetur, quod munditia ac puritas
consuevit accipere? Sed e contra asseritur, eum qui
honorem amisit, honorem dare non posse: nec illum
aliquid accepisse, quia nihil in dante erat,
quod ille posset accipere. Acquiescimus, et verum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.