PL 20, col. 731

De benedictionibus patriarcharum (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne · Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne

fuerunt in capite Joseph; quia per Christum
omnis laus et benedictio Patri redditur. Unde
ipse Patri dicit: Pater, clarifica Filium tuum, ut et
Filius tuus clarificet te [(Joan. XVII, 1)]
. Bene autem in capite illius fieri
dicuntur; quia caput Christi, Deus [(I Cor. XI, 3)]
.
Dicitur autem ipse filius Nazaraeus
inter fratres suos; quia ipse speciali dignitate sanctus
est, quod interpretatur Nazaraeus. De quo veracissime
Scriptura dicit, quod peccatum non fecit,
nec inventus est dolus in ore ejus [(I Petr. II, 22)]
;
et quem unxit Deus Pater speciali unctione prae participibus
suis [(Hebr. I, 9)]
.
CAPUT XI. Benedictio Benjamin.
1.
Benjamin, lupus rapax, mane comedet praedam,
et vespere dividet spolia [(Gen. XLIX, 27)]
. Traditio
Hebraeorum etiam, et beati Hieronymi consensus
habet, his verbis significari altare Hierosolymitanum,
quod in tribu Benjamin constructum constat.
Quod more lupi rapacis matutinum sacrificium ignis
excoctione devorabat: vespere autem diei, consummatis
sacrificiis et hostiarum caeremoniis, inter sacerdotes

Datum est autem nobis ejusdem Protomartyris gratia,
ut inter scribendas Vaticanae bibliothecae antiquitates,
eamdem repererimus Severi epistolam integram
in nullo detrimentum passam: quam (quod nesciamus
ab alio editam) hic integram describere, ut egregium
antiquitatis monumentum, dignum existimavimus;
sic enim se habet:
Sanctissimis ac beatissimis dominis, episcopis, presbyteris,
diaconibus, et universae fraternitati, totius
orbis terrarum, Severus episcopus misericordia Dei
indigens et omnium ultimus, in Christo Redemptore
nostro aeternam salutem. Intelligis consuetum hujus
temporis symbolum catholicorum, qui ut se longe abesse
a Pelagiana ingruente haeresi demonstrarent, se
in ipso titulo gratia et misericordia Dei indigere profitentur.

Sed ipsam reddamus epistolam:
Cum Dei opera revelari et confiteri honorificum
esse, Raphael archangelus moneat [(Tob. XII)] : profecto
silere vel celare opera Christi periculosum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.