PL 20, col. 733

Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne

nomina e regione fundata sunt: Jammona ad Occasum,
Magona ad Orientem spectat. In his mihi omnium
mortalium ultimo nuper sacerdotalis officii
pondus impositum est. Sed Jammona antiquum a
Deo munus etiam nunc retinet, ut Judaei habitare
in ea nequaquam possint. Multos siquidem id temere
audentes, aut aegritudine praeventos, aut repulsos,
aut morte subitanea exstinctos, aut etiam fulmine
trucidatos tradit vetustas: adeo ut celebris hujus
rei foma ipsis quoque Judaeis, ne id ultra temere audeant,
metum fecerit. Nec hoc fide indignum ducimus,
cum etiam lupos vulpesque et omnia noxia
animalia deesse videamus: cum earum quae ad
vescendum bonae sunt, ferarum copia magna sit.
Illud etiam magis mirum est, quod colubri et scorpiones

sunt quamplurimi, sed amiserunt omnino nocendi
violentiam. Cum igitur Jammonam nullus Judaeorum,
qui lupis ac vulpibus feritate atque nequitia
merito comparantur, ne hospitii quidem jure accedere
audeat: Magona tantum veluti colubris et scorpionibus
(ut tradebatur) fervebat, ut quotidie ab his
Christi Ecclesia morderetur. Sed antiquum illud
beneficium carnale, nuper nobis spirituale renovatum
est; ut illa
[(sicut scriptum est Luc. III)] generatio
viperarum, quae venenatis ictibus saeviebat, subito
divina virtute compulsa, mortiferum illud virus
incredulitatis abjecerit.
Namque diebus pene istis, quibus ego tanti sacerdotii
nomen, licet indignus, adeptus sum: presbyter
quidam sanctitate praecipuus, a Hierosolyma veniens,
Magonae non longo tempore moratus est, qui postquam

transvehi ad Hispanias, sicut desiderabat, nequivit,
remeare ad Africam denuo statuit. Erat enim
Hispania obsessa hoc tempore a Gothis, quod suo loco
est demonstratum: et hic presbyter Hispanus erat
Orosius. Sed pergit: Tunc beati Stephani reliquias,
quae nuper revelatae sunt, cum ad Hispanias portare
constituisset: ipsas, sine dubio martyre inspirante,
in memorati oppidi ecclesia collocavit. Quo
facto, protinus ille ignis, quem Dominus venit mittere
in terram, et quem valde ardere cupit, charitate
ejus accensus est [(Luc. XII)] . Statim siquidem
tepor noster incaluit, et factum est cor nostrum
[(sicut scriptum est [Luc. XXIV] )] ardens in via. Tunc
enim ille in fide jam ardebat zelus, tunc spe salvandae

multitudinis erigebat. Denique statim intercisa
sunt etiam salvationis officia, et non solum familiaritatis
consuetudo divulsa, sed etiam noxia
inveteratae species charitatis ad odium temporale,
sed pro aeternae salutis amore translata est. In omnibus
plateis adversus Judaeos pugnae legis, in omnibus
domibus fidei praelia gerebantur.
Judaeorum populus maxime cujusdam Theodori
auctoritate et potentia nitebatur, qui non solum inter
Judaeos, verum etiam inter Christianos ejusdem
oppidi et sensu et honore saeculi praecipuus erat:
siquidem apud illos legis doctor, et (ut ipsorum
utar verbo) pater patrum fuit; in civitate autem
cunctis Curiae muniis exsolutus, et Defensor jam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.